Druckschrift 
M. Tullii Ciceronis Epistolarum Selectarum Libri Duo
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

LIBER SECVNDVS.& senserim & praedicarim, omnes qui solent haecanimaduertere, testes habemus, Grauißimum ueroiudicium de mea fide, & de constantia fecisti, cumpost mortem Caesaris totum te ad amicitiam meamcontulisti, quod tuum iudicium nisi mea summa be-neuolentia erga te, omnibusque meritis comproba-ro, ipse me hominem non putabo. Tu mi Oppi,conseruabis amorem tuum (etsi more magis hoc qui-dem scribo, quàm quo te admonendum putem)meaque omnia tuebere: quae tibi ne ignota essent,Attico mandaui. A me autem cum paullum otij nac-ti erimus, uberiores literas exspectato. Da ope-ram ut ualeas. hoc mihi gratius facere nil potes.ARGVMENTVM EPIST. 9.libri 16. ad Aticum.Hanc cum de medio cursu Achaico, in Italiam reuersus, Romam uersus proficisceretur, Attico de suo itine-re miſit.CICERO S. D. ATTICO.kalend. ueni ad me in Sinuessanum, eo-dem die uulgo loquebantur AntoniumVmansurum esse Casilini. itaque mutaui consilium.statueram enim recta Appia Romam, facile me illeesset assequutus. aiunt enim Caesariana uti celeri-tate. uerti igitur me à Minturnis Arpinum uersus.constitueram a. d. II. id. aut Aquini manere, aut