Druckschrift 
M. Tullii Ciceronis Epistolarum Selectarum Libri Duo
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

LIBER SECVNDVS.me scripsisses, te fecisse ea, quae nos uoluissemus:egi tibi gratias per literas ijs uerbis, ut intellige-res, nihil te mihi gratius facere potuisse. posteauerò quàm ipse Atticus ad me uenit in Tusculanumhuius unius rei causa, tibi ut apud me gratias age-ret, cuius eximiam quandam, & admirabilem incausa Buthrotia uoluntatem, & singularem ergase amorem perspexisset: teneri non potui, quintibi apertius illud idem his literis declararem, exomnibus enim mi Dolabella, studijs in me, & offi-cijs, quae summa sunt, hoc scito mihi & amplissi-mum uideri, & gratißimum esse quod perfeceris,ut Atticus intelligeret, quantum ego te, quantumtu me amares. quod reliquum est, Buthrotiam &causam, & ciuitatem, quanquam à te constitutaest, (beneficia autem nostra tueri solemus) tamenuelim receptam in fidem nostram, à meque etiam ti-bi commendatam, auctoritate & auxilio tuo tect-am uelis esse. satis erit in perpetuum ButhrotijsPraesidij, magnaque cura, & solicitudine Atticum,& me liberaris: si hoc honoris mei causa suscepe-ris, ut eos semper à te defensos uelis. quod me faci-as, te uehementer etiam atque etiam rogo. Vale.ARGVMENTVM EPIST. Vlt.libri II. Famil.Cicere