Druckschrift 
M. Tullii Ciceronis Epistolarum Selectarum Libri Duo
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

EPIST. SELECT.On moleste fero, eam necessitudinem, quaemihi tecum est, notam esse quamplurimis,neque tamen ob eam causam, quod tu optime existimare potes, te impedio, quo minus susceptum ne-gotium pro tua fide, & diligentia ex uoluntateCaesaris, qui tibi rem magnam, difficilemque com-misit, gerere possis. nam, cum multi a me petantmulta, quod de tua erga me uoluntate non dubi-tent: non committo, ut ambitione mea conturbemofficium tuum. C. Curtio ab ineunte aetate famili-arißime sum usus. eius & Sullani temporis iuius-tissima calamitate dolui & cum ijs, qui similem in-iuriam acceperant, amissis omnibus fortunis, re-ditus tamen in patriam uoluntate omnium conce-di uideretur, adiutor incolumitatis fui. is habet inVolaterrano poßeßionem, cum in eam, tanquam ènaufragio, reliquias contulisset. hoc autem tem-pore eum Caesar in senatum legit: quem ordinem ille,ista possessione amissa, tueri uix potest. grauißi-mum autem est, cum superior factus sit ordine, in-feriorem esse fortuna: minimeque conuenit, ex eo a-gro, qui Caesaris iussu diuidatur, eum moueri, quiCaesaris beneficio senator sit. Sed mihi minus libetmulta de aequitate rei scribere: ne causa potius a-pud te ualuisse uidear, quàm gratia. Quamobremte maiorem

635