Druckschrift 
M. Tullii Ciceronis Epistolarum Selectarum Libri Duo
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

LIBER SECVNDVS.eius arbitratu uiuendum est, Cum olitore ut uide-tur. Tu potes kalendis spectare gladiatores, po-stridie redire: & ita censeo. uerum, ut uidebitur.Cura te, si me amas, diligenter. Vale.ARGVMENTVM EPIST. 48.libri 12. ad Aticum.Nuntiat Pomponio preces Marij de causa ipsius susci-pienda. addit quaedam de Curtio, Tirone, sua epistola adCæsarem, & hortis.CICERO S. D. ATTICO.Eri non multo post, quam tu à me discessi-sti, puto, quidam urbani, ut uidebantur,ad me mandata, & literas attulerut à C. MarioC. F. cum multis uerbis agere mecum per cogna-tionem quae mihi secum esset, per eum Marium,quem scripsissem, per eloquentiam L. Craßi, autsui, ut se defenderem: causamque suam mihi perscrip-sit. rescripsi, patrono illi nihil opus esse, quoniamCaesaris, propinqui eius, omnis potestas esset, uirioptimi, hominis liberalissimi: me tamen ei fautu-rum. O tempora: fore, cum dubitet Curtius consu-latum petere? Sed haec hactenus. De Tirone mihicurae est: sed iam sciam quid agat. heri enim misi,qui uideret: cui etiam ad te literas dedi. Episto-lam ad Caesarem tibi misi. Horti quam in diem pro-scripti sint, uelim ad me scribas. Vale.Argumen-