Druckschrift 
M. Tullii Ciceronis Epistolarum Selectarum Libri Duo
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

EPIST. SELECT.tion defuerunt. Nam & Q. Maximus, qui filiumconsularem, clarum uirum, & magnis rebus gestis,amisit, & L. Paullus, qui duos septem diebus, &uester Gallus, & M. Cato, qui summo ingenio,summa uirtute filium perdidit, ijs temporibus fu-erunt, ut eorum luctum ipsorum dignitas consola-retur ea, quam ex Rep. consequebantur, mihi au-tem amißis ornamentis ijs, quae ipse commemoras,quaeque eram maximis laboribus adeptus, unum ma-nebat illud solatium, quod ereptum est. non ami-corum negotijs, non Reip. procuratione impedi-ebantur cogitationes meae: nihil in foro agere lice-bat: aspicere curiam non poteram. existimabam,id quod erat, omnes me & industriae meae fructus,& fortunae perdidisse. sed cum cogitarem haec mi-hi tecum, & cum quibusdam esse communia: & cumfrangerem iam ipse me, cogeremque illa ferre tolle-ranter: habebam quò confugerem, ubi conquiesce-rem, cuius in sermone, & suauitate omnes curas-doloresque deponerem. nunc autem hoc tam grauiuulnere, etiam illa, quae consanuisse uidebantur,recrudescunt. non enim ut tam me à Rep. maestumdomus excipiebat, quae leuaret: sic nunc domo mae-rens ad Remp. coufugere possum, ut in eius bonisacquiescam. itaque & domo absum, & foro: quodnec

###TrinkOLRDudette5