EPIST. SELECT.Vantae curae tibi meus honos fuerit, &quàm idem exstiteris consul in me ornan-do & amplificando, qui fueras semper cum paren-tibus tuis, & cum tota domo: etsi res ipsa loque-batur, cognoui tamen ex meorum omnium literis.itaque nihil est tantum, quod ego non tua causa de-beam, facturuique sim cum studiose, tum libenter.nam magni interest, cui debeas: debere autem ne-mini malui quàm tibi: cui me cum studia commu-nia, beneficia paterna, tuaque iam ante coniunxe-rant: tum accedit mea quidem sententia, maximumuinculum, quod ita remp geris, atque geßisti, quamihi carius nihil est, ut, quantum tibi omnes bonidebeant, quo minus, tantundem ego unus debeam,non recusem. quamobrem tibi uelim ij sint exitus,quos mereris, & quos fore confido. Ego, si menauigatio non morabitur, quae incurrebat in ipsosEtesias, propediem te, ut spero, uidebo, Vale.ARGVMENTVM EPIST. 5. LIB.14. Famil.Eodem anno ex prouincia in Italiam reuertens hancexistolam Athenis scripsit: qua de nauigatione sua, de lite-ris acceptis, de perturbatione Reip. & de haereditate Prae-ciana quaedam nuntiat.Tullius S. D. Terentiae suae.5
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten