Druckschrift 
M. Tullii Ciceronis Epistolarum Selectarum Libri Duo
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

LIBER PRIMVS.Hanc quoque e prouincia ad Qu. Thermum, qui Io-niae praeerat, dedit. Commendat autem M. Anneium lega.tum suum in controuersia Sardiani.Cicero S. D. Thermo Praet.Tsi mihi uideor intellexisse, cum tecum E-phesi de re M. Anneij legati mei, locutussum, te ipsius causa uehementer omnia uelle: ta-men & M. Anneium tanti facio, ut mihi nihil putem praetermittendum, quod illius intersit, & meà te tanti fieri puto, ut non dubitem, quin ad tu-am uoluntatem magnus cumulus accedat commen-dationis meae. Nam cum iam diu diligerem M. An-neium, deque eo sic existimarem, ut res declarat,quod ultro ei detulerim legationem, cum multispetentibus denegassem: tum uero posteaquam me-cum in bello, atque in re militari fuit, tantam in eouirtutem, prudentiam, fidem, tantamque erga mebeneuolentiam cognoui, ut hominem neminempluris faciam. Eum cum Sardianis habere contro-uersiam scis, causam tibi exposuimus Ephesi: quamtu tamen coram facilius, meliusque cognosces. de re-liquo mihi me hercule diu dubium fuit, quid ad tepotißimum scriberem. ius enim quemadmodumdicas, clarum, & magna cum tua laude notum est:nobis autem in hac causa nihil aliud opus estnist.