EPIST. SELECT.CICERO S. D. ATTICO.E & incommoda ualetudo, e qua iamV emerseram, utpote cum sine febri labo-rassem & Pomtini exspectatio de quo adhuc nerumor quidem uenerat, tenebat duodecimum iamdiem Brundusij: sed cursum exspectabamus, tu simodo es Romæ, (uix enim puto) sin es, hoc uehe-menter animaduertas uelim. Romae acceperamliteras, Milonem meum queri per literas iniuri-am meam, quod Philotimus socius esset in bonis su-is, id ego ita fieri uolui de C. Duronij ſententia.quem & amicissimum Miloni perspexeram & ta-lem uirum, qualem tu iudicas, cognoram. eius au-tem consilium, meumque hoc fuerat, primum ut inpotestate nostra esset res. ne illum malus emptoralienis mancipijs, quae permulta secum habet, spo-liaret: deinde, ut Faustae, cui cautum ille esse uolu-isset, ratum esset. erat etiam illud, ut ipsi nos, siquid seruari posset, quàm facillimè seruaremus.nunc rem totam perspicias uelim. nobis enim scri-buntur saepe maiora, sed, si ille queritur, si scribitad amicos, si idem Fausta uult: Philotimus, ut egoei coram dixeram, mihique ille receperat, ne sit in-uito Milone in bonis. nihil nobis fuerat tanti. sinhaec leuiora sunt tu iudicabis, loquere cum Duronio.scripst
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten