EPIST. SELECT.tamque tradere, quod si tu quoque eandem de meauoluntate erga te spem habes: ea te profecto nun-quam fallet. A te maximopere pro nostra summaconiunctione, tuaque singulari humanitate etiamatque etiam peto, & quaeso, ut quibuscunque rebuspotes, (potes autem plurimis) prospicias, & con-sulas rationibus meis, uides ex S. C. prouinciamesse habendam. si eam quoad eius facere potueris,quàm expeditißimam mihi tradideris: facilior e-rit mihi quasi decursus mei temporis. quid in eogenere efficere poßis, tui conſilij eſt. ego te, quodtibi ueniet in mentem mea interesse ualde rogo.Pluribus uerbis ad te scriberem, si aut tua huma-nitas longiorem orationem exspectaret: aut id fi-eri nostra amicitia pateretur. aut res uerba desi-deraret, ac non pro se ipsa loqueretur. hoc uelimtibi persuadeas, si rationibus meis à te prouisumesse intellexero, magnam te ex eo & perpetuamuoluptatem esse capturum. Vale.ARGVMENTVM EPIST. 6.libri 5. ad Atticum.Hanc in Ciciliam proficiscens, Tarenti ad Atticumdedit, qua se dies aliquot cum Pompeio consumpturum nun-tians, literarum breuitatem excusat, & Atticum ad manda-ta exequenda hortatur.Cicers
.