EPIST. SELECT.derem: & hoc quidquid attigi, non feci inflam-mandi tui causa, sed testificandi amoris mei.Vale.ARGVMENTVM EPIST. 18.libri 5. Famil.Huius epistolae annum dicere non habemus. eam ta-men in perturbatione Reip. ante bellum ciuile scriptam fu-isse suspicari licet. est autem consolatoria ad T. Fadium ex-ulem: quem corradus eundem facit cum illo, qui tribunus pl.reditum Ciceronis adiuuit.M. CICERO S. D. FADIO.Tſi egomet, qui te conſolari cupio, conſo-landus ipſe ſum: propterea quòd nullam rēgrauius iam diu tuli, quàm incommodum tuum:tamen te magnopere non hortor solum, sed etiampro amore nostro rogo, atque oro, te colligas, ui-rumque praebeas, & qua condicione omnes homi-nes, & quibus temporibus nati simus, cogites.Plus tibi uirtus tua dedit, quam fortuna abstulit:propterea quod adeptus es, quod non multi homi-nes noui: amisisti, quae plurimi homines nobilißi-mi. Ea denique uidetur condicio impendere legum,iudiciorum, temporum, ut optime actum cum eouideatur esse qui quàm leuißima pœna abhac Rep.discesserit. Tu uero, qui & fortunas, & libereshabeas
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten