Druckschrift 
Pars I (1787)
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

gulorum. Omnia regitis, sed suum cuique servatis:plusque apud vos justitia, quam licentia valet: con-sulite certe munificentiam vestram, an haec publicavelit existimari, quae in alios transtulistis? semel ho-nori urbis delata compendia desinunt esse tribuen-tium: & quod a principio beneficium fuit, usu, at-que aetate sit debitum. Inanem igitur metum divinoanimo vestro tentat incutere, siquis asserit conscien-tiam habere vos praebentium, nisi detrahentium subie-ritis invidiam. Faveant clementiae vestrae sectarumomnium arcana praesidia; & haec maxime, quae ma-jores vestros laliquando juverunt, vos defendant, ánobis colantur. Eum religionum statum petimus, quidivo parenti vestro culminis servavit imperium, quifortunato principi legitimos suffecit haeredes. Spectatsenior ille divus ex arce siderea lacrymas sacerdotum,& se culpatum putat more violato, quem libenteripse servavit. Praestate etiam divo fratri vestro alie-ni consilii correctionem, tegite factum, quod senatuidisplicuisse nescivit. Siquidem constat ideo exclusamlegationem, ne ad eum judicium publicum perveniret.Pro existimatione est temporum superiorum, ut non du-bitetis abolere, quod probandum est principis non fuisse.