24sunt haec vitia terrarum. Nihil imputamus astris. Nec ru-bigo segetibus obfuit. Nec avena fruges necavit: sacrilegioannus exaruit. Necesse enim fuit perire omnibus, quod re-ligionibus negabatur. Certe si est hujus mali aliquod exem-plum, imputemus tantam famem vicibus annorum. Gravishanc sterilitatem aura constrinxit: sylvestribus arbu-stis vita producitur, & rursus ad dodonaeas arboresplebis rusticae inopia convolavit. Quid tale provinciaepertulerunt, cum religionum ministros honor publicuspasceret? quando in usum hominum concussa quercus,quando vulsae sunt herbarum radices, quando alternosregionum defectus deseruit faecunditas mutua, cumpopulo & virginibus sacris communis esset annona?commendabat enim terrarum proventus victus antistitum,& remedium magis, quam largitas erat. An dubiumest, semper pro copia omnium datum, quod nuncinopia omnium vindicavit? dicet aliquis, sumtumpublicum denegatum alienae religionis impendiis.Absit â bonis principibus ista sententia, ut, quod decommuni quibusdam tributum est, in jure fisci essevideatur: nam cum respublica de singulis constet:quod ab ea proficiscitur, fit rursus proprium sin-gulorum
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten