Druckschrift 
Urkunden und Regesten zur Geschichte der Burggrafen und Freiherren von Hammerstein : mit Stammtafeln, Siegeltafeln
Entstehung
Seite
51
Einzelbild herunterladen
 

51

in Hoyngin, quod vulgariter appellatur gerihte compromiserant innos, obligantes se fide data ratum habituros quicquid inter eos ordi-naremus super eo seu pronunciaremus, nos ad admovendam intereos et eorum heredes inposterum omnem dissensionis materiamtaliter ordinamus et pronunciamus, quod Iohannes predictusrenunciabit simpliciter omni iuri et accioni, quod habebat in iudiciode Hoyngen et Argindorp cum eorum appencliciis, ad usum dominiGer(laci) excepta peticione vini de bonis advocacie Sancti SymeonisTreverensis, de quo idem Iohannes terciam partem recipiet sivemagna fuerit sive parva, sicut facere consuevit, servicio advocaciecurtis Sancti Symeonis ipsi Io. sicut hactenus ipse et sui prede-cessores 1 ) obtinuerunt similiter reservato, donec idem Ger. vel suiheredes ab ipso Iohanne aut eius heredibus dictum servicium proviginti marcarum denariorum, duodecim solidis pro marca qualibet com-putatis duxerint redimendum. Preterea ordinamus et pronunciamus,quod idem Ger. renunciabit omnibus bonis tarn de iudicio superioriquam inferiori in Nidrenhamer stein cum eius appendiciis, cuiusiudicii mete incipiunt aput Peussebach 2 ) supra Brule, ad opus Io.predicti et suorum heredum et idem Io. et sui heredes habebuntipsa bona in feudo a nobis domino Henrico de Isenburg, et Ger-laco nostro filio predicto prout nos. Hoc adiecto quod Io. et suiheredes in dicta villa de Hamerstein secundum ius et consuetu-dinem ex antiquo aput Hoyngin habitam de criminalibus iudicabit.Ceterum ordinamus et pronunciamus, quod idem Ger. in recom-pensacionem huiusmodi concambii, quod deterius esse videtur, depu-tabit ipsi Io. aput Höingen quatuor marcas denariorum recipiendasannis singulis in festo beati Martini in bonis que dicuntur Besessen-gut tamdiu dominus idem Ger. aut sui heredes persolverint ipsiIo. aut suis heredibus quadraginta marcas ad quarum valenciamdemonstrabunt suum allodium et habebit in feudo a prefato do-mino Ger. et suis heredibus perpetuo. Similiter idem Ger. redimerepotent servicium curtis advocacie Sancti Symeonis predicte proviginti marcis, ut superius dictum est, et illas viginti marcas de-ponet in allodio, quod similiter recipiet a domino Ger. in feudo.Insuper ordinamus omnes homines ipsius Iohannis in iudiciodomini Ger. commorantes, et alia bona sua sita ibidem quitos esseab exaccionibus indebitis et inconsuetis. Item dicimus de iudiciisLupistorp et Dadinberg, quod si dominus Ger. ea recuperare poterit,ipse Io. et sui heredes terciam partem habebunt in eis, et si perguerras et expensas ea recuperare contigerit, idem Io. proporcio-naliter portabit guerras et onera expensarum vel nichil recipiet ineisdem. Nos Henricus dominus de Isenburg protestamur, nos dic-tum Io. infeudasse bonis predictis in Nidrenhamersten. NosGerlacus et Iohannes protestamur, nos huic ordinacioni per omniaconsensisse et: eam ratam habere. In quorum omnium robur etfirmitatem perpetuam sigilla nostra huic littere sunt appensa. Huicpronunciacioni aderant Cuno dominus de Kulant, Cunradus deWitzinlenbach, Th. de Brunisberg, Ludewicus de Novo-castro, milites,Lutzo de H amer steil et alii quam plures. Actum et datum apu;isidrenhamerstein XIV, kal. iulii, anno domini M°CC°LX° sexto.

4 *