Druckschrift 
Oratio Fvnebris In Exseqviis Serenissimi Principis Ac Domini D. Wolffgangi Wilhelmi : Comitis Palatini Rheni, Bavariae , Ivuliae, Cliviae, Montivm Dvcis, Comitis in Veldens, Sponheim, Marchia, Ravensberg Et Moers, Domini In Ravenstein, &c ; Postquam Anno MCCLIII vicesimo die Martij Spiritum à Deo acceptum ipsi quoque libentissimè reddidisser
Seite
11
Einzelbild herunterladen
 

11FVNBERIStis quintum & septuagesimum, cum anni huius post natum Sotera 1653.mense Martio, die eiusdem mensis duodeuicefima in morbum non diutur-num, sed fatalem incidit, quo morbo cum teneretur, tertio statim die, nempe die vicesima Martij, extinctus est. Mors illi tamen neque improui-sa neque infelix obtigisse dici potest, cum satis maturè Poenitentiae salutaris Sacramentro animum expiauerit, & Eucharistiae sanctissimam hostiamsusceperit; Vnctionis denique mysterio, ad extremam contra hostes in egressu luctam fortiter communitus inter Patrum Societatis Iesu & PatrumCapuccinorum in vltimo agone desideratissimum obsequium pijssimeexpirauerit. Quid hîc quaeso est, quod Immortalitatis candidatos & rer-renae ludibrijs vt e non nimiùm deceptos luctu possit afficere? quid nonest potiùs quod non vera & salutari laetitia omnes cumulare queat? sedcontristatur patria, in luctu & squalore pauperes versantur, quòd suum& patriae parentem amiserint. Ne dolere Pauperes. Ne luge terra patria:Mortuus enim est Pater vester, & quasi non ess mortuus, reliquit enim sibisimilem post se. Audiuistis nunc Viri Fratres Amici CRVCIS acerbis-sima Patientis DOMINI, cur hoc tanti Ducis excessu gaudere potiùs quàmtristari debeamus: Vnum tamen restat, quod mihi orandi estis, vt nonabsque singulari in Deum superosque hodie pietate & Iustitia Vos & Ve-stra Deo commendata habeatis maximi Viri exemplo: & si restat qua-drans, qui soli Deo cognitus est, in altera vita duci mortuo soluendus, eumVos precum vestratum supplicijs soluatis? Ipseque absolutus inaeternae vitae pascua velut Agnus è macello dimissus continuòadmittatur: ibi aeternum victurus & laetaturus cumChristo & Superis. AMEN.MAPPRO-