OR ANTVINO10quo Catholicus fuit, maioribus semper aduersae fortunae fluctibus pulsa-retur, & proximorum vel Principum vel Statuum à Romana Ecclesia abhorrentium inuidiâ premeretur, odio flagraret, hostilis, armataeque nequi-tiae flagris incesseretur: generosâ tamen & voce verè Catholicâ multis audientibus saepè dixit: Sursum omnia ferantur ac deorsum, in hac mortalivita; exuar Principatibus & Regnis, vnâ Dei fide & religione non exuar;cuncta pereant priùs, quam ab Ecclesia Catholica viuus vidensque diuellar: Ex quo intelligas, quàm sibi ipse nequam non fuerit sed potius mo-nentem audierit: Miserere animae Tuae placens DEO: animam ego hîc vitam accipio, vita autem haec vtrumque dicit, corpus & animam, vtriqueverò sua impendendacura, vt ab omni inquinamento carnis & spiritus,puri conseruemur, quod ille eximiè vt praestaret allaborauit.Tertium Iustitiæ genus, quod erga fratrem & proximum inuiolabileconsistere debet, peregrini ac pauperes vel maximè experti sunt, tam paratae enim, tamque facilis in illos erat munificentiae, vt ipsorum causa, omnia quae haberet collecta, collegisse videretur: neque in conuiuiorumsumtu aut vestium & pecuniae apparatu quicquam possidebat, quod nonsimul cum pauperibus & peregrinis beneficentiâ plus quàm regali promtissimè communicaret. Audiui ego à compluribus, qui alienis ex regionibus egentes ignotique venerant, dicere, se ad Principem hunc liberalissimèin colloquium admissos, mensaeque illius adhibitos conuiuas extitisse.quos cum ita quasi hospites suos benè & hilariter accepisset, non sine opulento viatico ab se dimisit, & viatori Angelo commendatos felicissimumabeuntibus iter est precatus. Quòd si ad iter faciendum accingere se peraegrimoniam non poterant. Infirmos & lecto haerentes hospitalitate suasustentauit & refecit, qua re vnica nulla est inter homines diuinior, & qui-uis inde qui mortalia despicere audet, intelligere facilè potest, ad Deumoptimum & beneficentissimum hac sola virtute propius accessisse Ducem,Non enim (vt Christianus Orator disertim ait) idoneis hominibus lar-Lall.VI. II. giendum est, & notis, sed quantum potest non idoneis & ignotis, id enimjustè, id piè, id humanè fit, quod sine spe recipiendi feceris: stultum id di-xerint homines angusti prorsus animi, & cupiditatibus alligati, sed sapien-21.1tissimè tamen fieri Rex Ecclesiastes admonet cum ait: Mitte panem tuumsuper transeuntes aquas, quia post tempora multa inuenies illum. Panem hunc quemsuper transeuntes aquas misit Dux Serenissimus, post vitae mortalis suaetempora in vita immortali inueniet:Ergò ne luctu perturbemur, ne conficiamur moerore, gratemur illi po-tiùs. Sublatus est ereptusque plurimis periculis, plenus dierum, non va-cuus benefactorum, ingressus est iter immortalitatis, Annum agebat aeta-
Druckschrift
Oratio Fvnebris In Exseqviis Serenissimi Principis Ac Domini D. Wolffgangi Wilhelmi : Comitis Palatini Rheni, Bavariae , Ivuliae, Cliviae, Montivm Dvcis, Comitis in Veldens, Sponheim, Marchia, Ravensberg Et Moers, Domini In Ravenstein, &c ; Postquam Anno MCCLIII vicesimo die Martij Spiritum à Deo acceptum ipsi quoque libentissimè reddidisser
Entstehung
Seite
10
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten