Druckschrift 
Dissertatio altera sive discussio iterata quaestionis : an matrimonio mixto, cujus ante conjunctionem cautiones sunt pollicitae ecclesiasticae, parochus catholicus (salva conscientia) benedicere possit etiam tunc, quando nupturientes modo coram ministro protestantico matrimonialiter contraxerunt?
Entstehung
Seite
66
Einzelbild herunterladen
 

Sanctissimi Domini Gregorii Papae XTI. epistola adReverendiss. Archiepiscopnm Friburgensem. *)

Venerabili Fratri Herraanno Archiepiscopo Friburgensi,Gregorius XVI. Venerabilis Frater, salutem et apostolicaraBenedictionem.

Non sine gravi animi nostri moerore jam noscebamus,

Venerabilis Frater, quae Tuis litteris die 4. proximi mensis

Martii ad Nos datis dolenter significas de deploranda in istis

regionibus Catholicos inter et acatholicos matrimoniorum fre-

quentia deque civilis potestatis in ejusmodi nuptiis agendi ratione.

Compertum enim exploratumque est, catholicos seu viros, seu

mulieres, qui mixtis nuptiis temere cantrahendis sese et prolem

indc suscipiendam in perversionis periculum injiciunt, contra

naturalem divinamque legem peccare. Quam sane legem sar-

tam tectamque tueri contendit Ecclesia et haec apostolica sedes,

seu in generali ipsarum nuptiarum prohibitione, seu in cautio-

nibus, quas jure suo exigit. Cum ob graves aliquas causas ea

conjugia acgre admodum sinit, ut scilicct non solum Catholi-

cus conjux ab acatholico perverti non possit, quin potius ille

teneri se sciat, ad hunc pro viribus ab errore retrahendum,

verum etiam ut proles utriusque sexus ex hisce matriraoniis

procreanda in Catholicae religionis sanctitate oranino educari

debeat. Quamobrem, Venerabilis frater, meritis Te in domino

landibus summopere prosequimur, quod pro episcopalis tui

ministerii officio in tanti momenti rem curas cogitationesque

merito converteris, ecclesiae de mixtis matrimoniis doctrinam,

jus libertatcmque tueri, vindicare studueris, ac pastorali robore

et constantia exortos abusus de medio tollere, tuisque praeser-

tim parochis saepius praecipere, mandare non destituis, ut in

hujusmodi nuptiis Ecclesiae regulas a nobis et Praedecessoribus

*) Epistola haec, cum in ea quaedam continentur ad nostram quaes-tionem spectantia, lectoribus non ingrata erit; eam dederuntEphemerides catholicae Moguntinae, vulgo Katholick. in fasciculoAprilis 1841>

J