Druckschrift 
Dissertatio altera sive discussio iterata quaestionis : an matrimonio mixto, cujus ante conjunctionem cautiones sunt pollicitae ecclesiasticae, parochus catholicus (salva conscientia) benedicere possit etiam tunc, quando nupturientes modo coram ministro protestantico matrimonialiter contraxerunt?
Entstehung
Seite
47
Einzelbild herunterladen
 

47

Episcopos Bavariae contentis*), supposui, Episcopos nostrosvel petiissc generalem dispensandi facultatem , vel ipsis eamfuisse motu proprio in indultu quinquennali a S. Sede datam,sicut revera data est Reverendiss. Episcopo Chersonensi, Vica-rio Apostolico Luxemburgensi, Domino Joanni Theodoro Lau-rcnt, cujus in indultu haec leguntur: „Dispensandi, ut licitepossit Catholicus cum acatholica, et vicissim, matrimonium con-trahere, privata tamen, omissis proclamationibus, extra eccle-siam et absque benedictione, et si jam contractum ftierit, in eo-dem licite manere, praescripta tamen conditione de utriusquesexus prole catholica educanda, et omnino cavendo, ut pericu-lum perversionis a parle catholica amoveatur, quac omni studioacatholicae partis convcrsionem curare deberet." Malui hocsupponcre, quam Episcopos nostros gencralis Apostolicac con-stitutionis transgressionis accusare aut contemtionis. Idem sttp-posuit ante me Amplissimus supra laudatus AquisgranensisPraepositus Dominus Claesen in citato judicio, ubi ait: „Stelltman die Frage: ob die Bischtife die Cognition der Sache inBetreff dieses Punctes mit einem Male auf die Pfarrer hatteniibertragen konnen; so muss man auf die besondern Voll-machten, welche den Bischofen vom apostolischen Stuhle er-theilt worden sind, hingeviesen werden; wir sind nicht imStande hieruber Aufschluss geben au konnen." Haec scribebatAmplissimus anno 1834, quod bene notandum cst. Si porrorem hanc strictiori indagine tractare et ex agendi methodo sivepraxi Vicariatus nostri Coloniensis dilucidare voluimus, magiscst supponendum, impedimcntum impediens circa matrimoniamixta**) in nostro regno omnino esse sublatum. Cum enimprius Vicariatus Generalis ad Supplicas pro ineundis matri-moniis mixtis licitis solebat respondere: dispensatos sponsos

*) Nonnulli, ut accephnus, affirmare audent, Catholicos posse libere,ac licita niatrimonia cum heterodoxis contrahere non impetrataEcclesiae dispensatione (quae juxta notas regulas in singulis casi-bus ab hac Aposlolica Sede imploranda est) etc.**) Si alias caeteris cautelis sunt inunita.