34
prohibcnt, quia primae sunt benedictae et> ut nonmillae Synodihabent, quod Sacramentum hujusmodi iterari non licet. En di-leinma: Sive ergo formula non est propria et ordinaria bene-dictio, sive nuptiae secundae ordinarie et proprie benedicuntur.
Rituale Romanum non habet peculiarem ritum pro cele-bratione nuptiarum secundarum, quare idem ritus, qui cumformula: Ego vos conjungo etc. pro celebrandis nuptiis gene-raliter praescribitur, etiam in secundis et tertiis observatur.Signum evidentissimum, quod haec formula: Ego vos conjungoetc. vel similis, ab Ecclesia Romana non habeatur ut vera, pro-pria et ordinaria benedictio nuptialis, praesertim cum in prae-via instructione dicitur; „Caveat parochus, ne, quando conju-g-es in primis nuptiis benedictionem acceperint, eos in secundisnuptiis benedicat." Alii libri rituales, qui peculiarem ritumpro secundis nuptiis addunt, ut supra citatus Mechliniensis, etTrevirensis dc anno 1574. Moguntinus de anno 1599. Wirce-burgens. et alii praescribunt statim post auditum nupturientiumconsensum formulam istam: Ego vos conjungo etc. cum solaoratione: Praetende, quaesumus, Domine. . . Aliquando additurPsalmus: Beati omnes etc. Et hoc brevi rilu peraguntur se-candae nuptiae.
Hoc primum differentiae punclum, ut fusius et accura-tius, ac ut spero, non in taedium Lectoris, tractarem, iinpulitme laudatus Doctor Lovaniensis Feye, qui mihi, dum formu-lam illam: Ego vos conjungo etc. in priori Dissert. mea per-miseram in celebratione nuptiarum, quae licitae putantur, mix-tarum, visus est erronee imponere, quasi concederem iis nup-tiis benedictionem ordinariam et propriam, quam tamen ex-pressis verbis non una tantum vice explosi, et specialitcr pag.44. Equidcm utor ibidem verbo: benedictione solemni, quoforsitan deceptus est Dominus Feye , sed quam dixi so-lemnem, mox eadem pagina dico catholicam, quia in ea fuisemper opinione, eam, si sermo sit de benedictione nuptiali, esse insensu Ecclesiae intelligendam, quae precibus constat votivis sa-crisque sanctificationibus, non simplici formula conjunctionis,