Druckschrift 
Dissertatio altera sive discussio iterata quaestionis : an matrimonio mixto, cujus ante conjunctionem cautiones sunt pollicitae ecclesiasticae, parochus catholicus (salva conscientia) benedicere possit etiam tunc, quando nupturientes modo coram ministro protestantico matrimonialiter contraxerunt?
Entstehung
Seite
25
Einzelbild herunterladen
 

25

non audeo •, verum nec aegre fero doctam Lovaniensium inter-pellationem immo Tibi, doctissime Feye, victas libenter daremmanus, quia Tua et recensione et dissertatione, etsi aliqualitermihi contraria, magis retunditur quam agitavi, mala praxis,quare Tibi verbis divi Hieronymi respondere non dubito: „Nonsolum te vicisse existimes, vicimus utrique, uterque nostrumpalmam refertj tu mei et ego erroris (malae praxis). Utinam-que mihi sic semper disputare contingat. ut ad meliora profi-ciens, deseram quod male tenebam. Unum tibi confiteor, quiamores meorum apprime novi, facilius eos vinci posse , quampersuaderi" *). — Sileamne ig-itur? Minime gentium. Cumenim Dnus Feye quaedam a me in Dissert. asserta vel nonbene intellexit, vel non recte interpretatus est, habeo, quibuset Feye et mea dilucidem sensa, quibus ct quasi manu ducarad castigandam novis virgis malam illam recopulationis catho-licae praxin.

§ U

Quaenam sit benedictio nuptialis ordi-

naria et propria!

Placet Doctori Lovaniensi nuptialem benedictionem di-spescere insolemnem et simplicem, quae et ordinaria et propriaest et in verbis consistit: Ego vos conjungo etc. „ Distinctiohaec, addit, solemnem inter et ordinariam propriam benedictio-nem est essentialis. " Essentialem illam esse, facile credimus,in aula Scholasticorum, qui sibi eam finxerunt et elegerunt indemonstrationis methodo ad expediendas tricas sat difficiles.Sed Scholastici in rebus ad antiquam disciplinam spectantibusmiserabiles nobis sunt testes. Nos non sumus tantum theologi,sed et Archaeologi, et mos est eorum, pro rebus disciplinari-bus ct requirere et proferre testes. Quos ergo, mi Fey r e, prohac dislinctione essentiali profers ex antiquitate aut ex eccle-siasticis documentis testes, quibus credamus? Scias, nos sequi

*) Dialog. adv. Lucefcrian. Tom. II, oper. edit. Vallarsii pag. 202.