153In nomine sanctae et indiuiduae Trinitatis, amen. 1Vniuersis praesens scriptum visuris et audituris tam praesentibus quam futuris. NOS ADOLFVS COMES et ELIZABETCOMITISSA DE MONTE in perpetuum. fidem subsequentibusadhibite. Nouercari solet ignorantia veritati et litigandi semi-narium parit obliuio nisi facti memoria viua voce testiumaut litteris perhennetur. Hinc est quod scire volumus vniuersosnos villam nostram Duseldorps) sicut iacet infra eorumfossam factam vel faciendam vna cum bonis Adolfi deVleingeren militis apud Duseldorpe*) et quibusdam aliisquatuor 5) bonis videlicet bona Rumpoldi in Tempeluurdeet bona de Lo?) et duo bona quae dicunturs) duos monteset vniuersos nostros opidanos nunc in Duseldorps) commorantes seu postmodum affuturos cum bonis omnibus eorundemet etiam bona praedicta ab omni exactionis iugo emanci-patos maturo praehabito nostrorum amicorum et fideliumconsilio, communi bono ipsius opidi Duseldorp 10) etopidanorum eiusdem prouidere volentes dedisse simpliciterlibertati, ita quod dicti opidani nunc in ipso opido commorantes et postmodum affuturi de bonis suis infra parochiamDuseldorpe 11) iacentibus, quae modo sunt dictorum opidanorum, petitionem autumnalem 12) et pabulum Comitis secun-dum consuetudinem Parochiae anno quolibet soluere tenebuntur,et nulla bona deinceps nostrae aduocatiae attinentia comparareaut emere poterunt nisi de nostra licentia speciali, nec aliquemhominem nostrum nostrae aduocatiae attinentem qui nobisexactionem soluere consueuit, in suum colligent coopidanum,nisi nostrae beneplacitae fuerit voluntatis. Expressum estetiam quod burgenses opidi Duseldorp 13) modo octo scabinoseligent pro suo beneplacito quos nos ponendo super sedesscabinales tenebimur confirmare et cum ipsorum octo scabi-norum aliquis de medio sublatus fuerit aut casu aliquo ab*) amen fehlt bei L. und K. 2) Elisabeth L. K. 3) Dussildorp K.Dusseldorp L. *) Dussildorp K. Dusseldorp L. 5) quattuor K. 6) Pempel-fort K. und L., conf. dieselbe Form Tempeluurde, Tempelfurt bei Lac. U.-B.III. 31. 796. *) Loe K. L. *) dicunt K. L. Vielleicht zu lesen dicuntur interd. m. *) und 10) Dussildorp K., Dusseldorp L. 11) Dussildorp K., Dusseldorp L. 12) autumnalem K., auctumnalem R. 13) Dussildorp K., Dussel-dorp L.
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten