Druckschrift 
5 (1875)
Entstehung
Seite
397
Einzelbild herunterladen
 

397

prothonoüiarii civitatis eiusdem, eorum syndici, in forma ecclesie iniuncta 1382eis in persona eiusdem syndici huiusmodi absolutionem humiliter petentispenitentia salutari absolvimus in hiis scriptis. Interdictum quoqueecclesiasticum, cui predicta civitas Coloniensis propter premissa fuit etest supposita, ac omnia alia et singula interdicta in civitate Coloniensiobservata seu observanda occasione excessuum seu delictorum per dictoscives seu aliquem eorum tarn in civitate predicta quam extra usque intempus presens commissorum simili modo tollimus et in totum relaxamusac ipsos cives et quemlibet eorum a quibuscunque sententiis et penis,quas propter excessus huiusmodi incurrerunt, de consensu et voluntateomnium et singulorum, quorum intererat, de quibus apparere potuerat,premisso modo et forma absolvimus in hiis scriptis. Preterea quos-cunque excommunicatos et in excommunicatione mortuos et sepultos etillos, qui eos sepelierunt et qui excommunicatis communicaverunt,similiter absolvimus in hiis scriptis. Quocirca vobis mandamus, quatinusipsos et eorum quemlibet absolutos publice nuncietis et interdictahuiusmodi relaxata et sublata teneatis. In quorum omnium testimoniumsigillum nostrum presentibus duximus appendendum.

Datum anno domini millesimo trecentesimo octogesimo secundo, invigilia nativitatis eiusdem.

t

. Nach dem Original im Stadt-Archiv. Das Siegel gut erhalten.

Nr. 293.

Der Pfarrer Johann de Wesalia von Dentz bescheinigt, von derStadt Köln 300 Florin als Entschädigung für den der Kirche zuDeutz zugefügten Schaden erhalten zu haben. 1382, 26. December.

In nomine domini amen. Anno a nativitate eiusdem millesimotrecentesimo octogesimo secundo, indictioue sexta, mensis decembrisdie vicesima sexta, hora quarta post meridiem vel quasi, pontificatussanctissimi in Christo patris et domini nostri domini Urbani divinaProvidentia pape sexti anno quinto, in presentia mei notarii publici ettestium infrascriptorum constitutus honorabilis vir dominus Johannesde Wesalia, rector parochialis ecclesie Tuytiensis, Coloniensis diocesis,confessus est et recognovit publice et expresse, sibi de omnibus dampnis,violentiis et iniuriis per cives Colonienses sibi illatis in destructione etdemolitione ecclesie sue parochialis predicte ac domus et hospitii dotiseiusdem ecclesie, ac de omnibus rebus sibi per eosdem ablatis, necnonde dampnis et expensis per eum premissorum occasione passis et de