Druckschrift 
2 (1863)
Entstehung
Seite
425
Einzelbild herunterladen
 

425

dictum kaltcrusen. Placuit etiam vtrique parti, ut ego fratcr alber- 1260tus essem superior, ut si forte non concordarent arbitri predicti etmediatores, ego secundum gratiam mihi datam moderarer, qualiterfieret recompensatio aliqualiter competens domino abbati et conuentui,et quicquid ego arbitrando pronunciarem, hoc Ciues Colonienses ad-implere tenerentur et hoc idem sufficeret dictis abbati et conuentuiTuiciensi, sicut in litteris compromissi super hoc confectis pleniuscontinetur. Inuocato igitur auxilio diuino arbitris et mediatoribusnon consentientibus arbitrando pronuncio, quod Ciuitas Coloniensisreedificare teneatur residuam partem dormitorii ad modum, quo in-ceptum est. Edificabit etiam ad modum eundem domuni, que con-iuncta est dormitorio, que nouum dormitorium vocari consueuit. Inecclesia etiam ipsa edificabit requiem sancti Heriberti, Baptisterium,domum organorum, quatuor ostia ferrea sub choro, fenestras superioresreintegrabit et repagula ferrea, que in ascensu chori et in frontechori fuerant, reponet. Et vncos in gyro chori, in quibus dorsalia etvela suspendi consueuerunt. Ad ostia etiam claustri et ecclesie serasapponet. Edificabit etiam ecclesiam parrochialem competenter, preterhoc quod turrim non habebit sed campanile ligneum desuper po-situm, in quo campane suspendi possint et pulsari. Partemautem turris maioris ecclesie deicient Ciues Colonienses et anteostium edificabunt decens atrium, sub quo stare possint, qui adaudienda diuina conuenerunt. Campanile autem aliud, in quo suspendipossint maioris ecclesie campane et pulsari, edificabunt predicti ciuesin loco, vbi prememorati Philippus prepositus susaciensis et ego fra-ter albertus duxerimus fore edificandum, dummodo tolerabilis sit locusille abbati et conuentui et ex alia parte Ciues Colonienses inde gra-uari non possint. Quia uero ex turribus et munitionibus, que iuxtaclaustrum Tuiciense et ecclesiam fuisse noscuntur, multa hinc indeorta sunt dispendia, arbitrando pronuncio, exnunc per dictos abba-tem et conuentum nullas inibi turres fore 6 ) edificandas. Hec autemedificia Ciues fideliter edificabunt non tempore hiemis, ita quod afesto sancti Kemigii proximo futuro per annum omnia sint completa.Statim tarnen requiem sancti Heriberti et ea, que in maiori ecclesiaedificanda sunt, edificabunt. Interim tarnen edificabunt in aliis edificiiset precipue in residuo dormitorii, ita quod, sicut diximus, in pre-scripto termino omnia sint completa. Pronuncio etiam arbitrando,quod Ciues Colonienses Capellam sancti Laurentii et hospitale et

fi ) Das Wort ist sehr verwischt.