412
Nr. 395.
Erzbischof Conrad besetzt die erledigten Stellen wieder (siehe vor. Urk.).
Köln, 1259, 17." April.
1259 Conradus dei gratia s. Coloniensis ecclesie archiepiscopus, Italiearchicancellarius, tiniuersis hanc litteram inspecturis cognoscere veri-tatem.') Cum igitur ex parte dilectorum fidelium nostrorum ciuiumColoniensium uniuersaliter de iudicibus seu magistris ciuium et sca-binis querelantium tantus ad aures nostras et tante amaritudinisclamor peruenerit et querela communis, quod supersedere nequiuimusiuris necessitate cogente, quin propter ipsorum tarn iudicum quamscabinorum excessus multiplices manifestos et graues in iudicio co-ram nobis propositos publice contra ipsos, et de quibus se per nullasdefensiones legittimas poterant excusare, procedere nos ad depositio-nem ipsorum necessario oportuerit hiis diebus, et ipsos a suis officiissententialiter amouere, solo Brunone Cranz excepto, prout in ipsiustenore sententie super hoc legittime et sollempniter promulgate ple-nius continetur: Ecce ne ciuitas ipsa Coloniensis defectum iudicii etiustitie propter iudicum et scabinorum carentiam diutius patiatur,habita super hoc deliberatione cum uniuersitate ciuium predictorum,in nomine domini viros de ipsa uniuersitate prouidos et honestos,Gerardum de Santculin, Ricolfum Grin, Theqdencum filium Ouerstolz,Henricum de Wassinberg, Theodericum de Ponte, Johannem de Eile,Gerlacum et Conradum fratrem eius, Waldauerum de Clocrenge, Jo-hannem de Rodenkirkin, Bodonem braxatorem, Hermannum sapien-tem, Isfridum, Theodericum Beyn, Walcon, Theo dericum de Crigmarte,Johannem filium Wigmanni, Leonem de foro piscium, Henricum the-lonearium, Albertum Hoyr, Euerardum de Burnheim, Willelmum deHuntgazzen, Henricum de Berge et Theodericum de brugge ad offi-cium assumimus scabinatus cum ipsius uniuersitatis consilio et assensu,ipsosque de dicto officio, prout nostra interest, inuestimus, prenomi-nato Brunone Cranz, ut supra diximus, in ipso scabinali officio per-manente. Ita quod officium usque ad finem vite sue quilibet obtineat,nisi, quod absit, in tantum excesserint, quod propter eius excessuspriuationem officii mereatur. Preterea quocieuscunque aliquem scabi-
') Der weitere Eingang bis „Comitetur" lautet wörtlich wie in der vorhergehen-den Urkunde; auch die Zeugen sind dieselben. Lacomblet.