Druckschrift 
2 (1863)
Entstehung
Seite
358
Einzelbild herunterladen
 

358

1255 torum, quandocumque huiusmodi requiruntur a Clero, per omnia re-sponsuras, ita quod de hiis nullus ad nostram respectus Ecclesiamliabeatur. Quia uero ita institutis ad Ecclesias ipsas personis congruesustentacionis ad ea, que predixitnus, onera subeunda et hospitalita-tem ; ut assolet, exliibendam sunt digne necessaria prouidenda, itaquod ipsis sufficiat bono modo et nobis aliquid consolationis accedatde Ecclesiarum reditibus earumdem, ita statuimus, quod de EcclesieBerkensis oblationibus seu obuencionibus annuatim sex marce nostroCapitulo in hiis duobus temünis, qui sunt Octaua beati Martini etOctaua Pasche, per eum, qui pastor eiusdem Ecclesie pro temporefuerit, perpetuo ministrentur salua per omnia pensione, quam deeiusdem Ecclesie decimis uiri Religiosi, Abbas et Conuentus Mona-sterii Campensis Cysterciensis ordinis nobis soluunt, et saluis etiamipsi rectori illis seruiciis, que hucusque ipsius loci Rectoribus me-morati Abbas et Conuentus soluere consueuerunt, pro ut in nostro,quod inde habemus, priuilegio inter cetera continetur. Et quia deprocurationibus Archidiacono et Decano loci debitis ita fuit hucusque,quod medietatem huiusmodi procuracionum prefati Abbas et Conuen-tus soluerunt et nostrum Capitulum aliam soluit medietatem, exnuncin antea Rectori prefato illius solutio medietatis incumbet, que adnos hactenus persoluenda spectabat. De Ecclesia uero in Dinkeretres Marce salua nobis nichilominus pensione unius dimidii Maldritritici et undecim den., que quidem pensio nobis de Decima uniusmansi dicti Erleye pertinentis in Curtim nostram nobis soluenda de-betur et de Ecclesia in Buderich quatuor Marce ad prenominatosetiam nobis terminos persoluantur. Ad cuius solutionis debitum seastringent Ecclesiarum ipsarum rectores in ipso sue presentatio-nis tempore prestito iuramento et sub pena excommunicatio-nis, quam acceptabunt et eligent in se per venerabilem patremDominum nostrum Coloniensem Archiepiscopum, qui pro temporefuerit, uel eius auctoritate, quandocumque premissas pensiones nonsoluerint monitione Octo dierum preambula promulgari, quam ex-communicacionis sentenciam, si per tempus unius mensis animo susti-nuerint pertinaci, si is fuerit pastor Ecclesie de Berke, statim extuncipsum Capitulum, cuius est, quemadmodum semper fuit, de antiquaconsuetudine et habito super hoc Priuilegio absque requisicione pre-positi ad ipsam Ecclesiam presentare circa amotionem illius talitercontumacis Pectoris et alterius ydonei presentacionem ordinent legi-time et faciant, pro ut ipsorum interest et viderint expedire. DeEcclesiis uero predictis in Dinkere uidelicet et Buderich, quarum iuspresentationis ad ipsum Prepositum absque requisitione Capituli per-