295
Colonieusi in rebus pariter et personis Contra quaslibet iniurias seu 1250uexationes indebitas efficaciter protecti. Si uero, quod absit, quacum-que ex causa aliqua dissensio siue discordia inter predictos, Cornitemuidelicet prenoniinatuni suosue ac Ciues Colonienses orta fuerit, ma-nebit tunc talis dissensio per quadraginta dies ab inicio ortus suiamicabiliter sine ulteriori Conmotione susspensa secundum ordinationemac arbitrium Consiliariorum Comitis sepedicti ex una parte et Consi-liariorum Ciuitatis Coloniensis ex altera ad buiusmodi negocium abutraque parte memorata pro tempore deputandorum, quorum quem-cunique deesse contigerit, ipsi pro tempore alius substituetur ad in-stanciam parcium conuocandarum ! ) fraude et dolo omnimode exclusisper uiam amicabilem aut per sententiam iuris iusto ordine secundumcause ortum et prout status negocii exegerit, debite decidenda, mo-nitione siquidem conpetente ad satisfactionem a consiliariis eius par-tis, quam causa agendi attingit infra predictos quadraginta dies pre-missa. Si autem Contigerit aliquam parcium prememoratis Consilia-riis fore inobedientem uel rebellern, si ex parte Comitis siue suorunihoc euenerit, eius partis Consiliarii debite moniti Mülinheini intrabuntad iacendum, sicut moris est fideiussorum, numquam inde recessuriantequam negocio, super quo questio uersa fuerit, terminus debitusinponatur. Si autem ex parte Ciuium Coloniensium defectus Consimi-lis obediencie fuerit, ipsorum Consiliarii conpetenter moniti Colonieintra parochiam de niderich in loco ipsis pro tempore assignandointrabunt similiter ad iacendum modo iam dicto. Hiis preterea estadiectum, quoniam memoratos Consiliarios pro quibuscumque negociisrninutis, que inter partes prefatas frequenter emergi poterunt, nonconpetit conuenire, quicumque hincinde alterum iudicialiter Conue-nire uoluerit, sine omni interiectione seu protractione dolosa aut frau-clulenta secundum dictationem sententie scabinorum utrobique alterab altero iusticiam expeditam Consequetur. Sed si reus alicuius de-biti recogniti ob aliquam causam se a foro actoris absentauerit, actorhincinde, si presenciam debitoris in loco talis Contractus exspectarenoluerit, forum rei sequetur et a iudicibus ibidem sibi plenam iusticiamfieri postulabit, quam et ipse expedite consequetur omni captione dolosaet fraudulenta penitus exclusa, ita uidelicet quod cuiusmodi iudiciumsepedicto Comiti ac suis in quibuslibet eiusmodi Casibus in Coloniaexhiliturn siue factum fuerit, consimilc Ciues Colonienses ubique ineiusdem Comitis iurisdictione in euentu cousimili optinebunt. Insuper
') Die Handschrift hat: couuocaudoruni.