249
ipsi, sed toto tempore absentie sue prebende sue fructus cedent in usus 1246ecclesie totaliter et cum reuersus fuerit ad ecclesiam et in chorocomparuerit et presentiam suam exbibuerit decano uel uices eius ge-renti uel superiori post ipsum, quem in choro inuenerit, cum testi-monio duorum canonicorum fructus prebende sue deinceps assigna-buntur eidem sine receptione secundum disciplinam, que locum ha-bet in contumacibus tantum. Hec autem ordinatio obseruabitur, saluaper omnia antiqua consuetudine de licentia ad scolas eundi et eundiin peregrinatione. Ad maiorem etiam huius rei firmitatem et utomnis dubietas super hac nostra ordinatione excludatur, placuitnobis presentem literam conscribi in testimonium et sigilli ecclesienostre impressione communiri.
Actum anno domini millesimo ducentesimo quadragesimo quinto,mense Januario.
Aus dem Liber rubeus, f. 22. Gel. Xu. f. 139 bat eine mangelhafte Abschrift.
Nr. 248.
Propst Arnold, Dechant Hermann und Capitel von St. Gereon befreiendie im Gereonsfelde gelegenen zwölf Morgen Land der Brüder Clein-gedank vom Zehnten gegen eine bestimmte Jahresleistung. — 1246,
im März.
Arnoldus dei gracia prepositus, Hermannus decanus totumque ca-pitulum sancti Gereonis in Colonia omnibus tarn presentibus quamfuturis presentem paginam inspecturis salutem in domino. Ut omnisambiguitas tollatur in posterum, tenore prescntiuin duximus decla-randum uniuersis, quod nos nostram et ecclesie nostre attendentesutilitatem decimam nostram, que nobis de duodecim iurnalibus terreGerardi et Appollinii fratrum dictorum Cleingedanck sitis in camposancti Gereonis solui consueuit, eisdem ac eorum heredibus concessi-mus iure hereditario possidendam, ita tarnen quod nobis singulis an-nis in crastino penthecostes amam uini et dimidiani melioris uini,prout uenditur ad quatuor denarios colonienses ratione dicte decimepersoluant, cuius pensionis capitulum nostrum amam et prepositus,qui pro tempore fuerit, dimidiam amam cum predictis xn denariisrecipere debebit, et sie predicti duodecim iurnales ab omni deeima-tione libere manebunt perpetuo et absoluti. Si uero dicti fratres ueleorum heredes infra quindenam post terminum statutum dietam pen-