Druckschrift 
2 (1863)
Entstehung
Seite
160
Einzelbild herunterladen
 

160

------------------

1236 cedere quam predicta omnia compleantur, quod doinina ipsa in reg-num Anglie secure et libere reducetur. Quod sacramentum nos pre-fatus archiepiscopus tactis sacrosanctis euangeliis in presentiaprefati Regis Anglie existentes, presentibus ibidem uenerabili-bus patribus E. Cantuar. archiepiscopo, J. Batbon., R. Dunolm.,R. Cicestr., domini Regis Anglie cancellario, W. Carlesl., episcopis;R. comite Cornubie fratre predicti Regis Anglie, H. de Burgo comiteKantie et H. comite Hereford., et multis aliis nobilibus fecimus; etquod ad predicta omnia percomplenda nos, pro legali posse nostro,bona fide cnrabimus laborare.

In cuius rei testimonium idem Rex Anglie illustris huic scriptosigillum suum apposuit.

Datum apud Westmonasterium tertio die Maii, anno regni ipsiusdomini Regis Anglie decimo nono, per manus ipsius.

Aus Th. Rymer, foedera etc., vol. I. pars I. pag. 226.

Nr. 159.

Kaiser Friedrich erneuert die Urkunde, welche er im Jahr 1215 aus-gestellt hatte, und bestätigt alle Rechte und guten Gewohnheiten derSchöffen, Bürger und Stadt. Coblenz, 1236, im Mai.

In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Fridericus secundus diuinafauente dementia Romanorum imperator semper augustus, Jerusalemet Sicilie rex inuictissimus. Imperialis excellentia sui nominis titulosampliat et extollit, cum innate benignitatis gratia fidelium merita,quos speciali fauore benignitatis amplectitur, propter fidelia et ac-cepta obsequia prospicit et eorum iustas fauorabiliter petitiones ad-mittit, Eapropter uniuersis fidelibus imperii tarn presentibus quamfuturis uolumus esse notum, quod ciues Colonienses dilecti fidelesnostri celsitudini nostre quoddam priuilegium eis tempore regni nostriindultum nostre excellentie obtulerunt humiliter supplicantes, utipsum priuilegium eis innouare ac confirmare de nostra gratia digna-vemur. Cuius tenor talis erat:.... 1 ). Nos igitur attendentes fidem etdeuotionem sinceram, quam iidem dilecti et fideles nostri ad perso-nam nostram et honorem Imperii incessanter habere noscuntur, in-spectis etiam gratis et acceptis seruitiis, que nobis et Imperio semper

l ) Hier folgt der Text der Urkunde Nr. 48.