23
clero Coloniensi debite subiectionis ■ et devotionis plenitudinem. Signi- 1206ficamus sanctitati vestre, quod pro depositione doinini A. quondamColoniensis archiepiscopi, cui humiliter obedivimus, innumera etgravia dampna sustinuimus, ita ut non tarn vergi quam mergivideatur navicula Petri. Ipse enim in arcum perversuin conversuscum eo et cognati et amici sui dei et proprii honoris immemores ec-clesias vastaverunt, exusserunt, incastellaverunt, possessiones mobileset immobiles sibi appropriaverunt, homines ecclesiarum penitus de-struxerunt, clericos, monachos, sanctimoniales de sedibus suis expu-lerunt, sacerdotes mandato vestro obedientes beneficiis suis spoliave-runt et inobedientes excommunicatosque viros, de quibus maximumscandalum ecclesie ortum est, in ecclesiis ipsorum instituerunt, cleri-cos passim incarceraverunt, manus violentas eis iniecerunt et quodnobile est dictu membris suis mutilaverunt et ut breviter dicamusquicquid membris Christi defuit in nobis impleverunt. Insuper domi-nus noster B. Coloniensis archiepiscopus peccatis nostris exigentibusin ignominia dei et sancte ecclesie a domino P. duce Suevie capti-vus detinetur. Ipsa civitas ad tantam necessitatem devenit propterpenuriam victualium et aliorum necessariorum, que ab hostibus exomni parte civitatem cingentibus induci prohibentur, quod ampliuspersistere non potest. Ecclesie propter defectum stipendiorum a mi-liistris fere desolate sunt et ipsi priores et clerici, qui residui sunt,libentcr exirent, sed hostibus prohibentibus non possunt et si possent,quo fugiant, ignorant. Quia igitur post dominum solummodo a sancti-tate vestra exspectamus auxilium et consilium, et quia hec malaomnia de scismate imperii sumpserunt originem, vestre humiliter sup-plicamus sanctitati, ut ad pacem et concordiam regni intendentes adliberacionem domini nostri apostolice solicitudinis diligentiam adhi-beatis, et quia ecclesie et civitas in hoc statu persistere non possunt,ad faciendam ei pacem operam diligenter adhibere dignemini. Quiaetiam nuntios adversariorum nostrorum ad presentiam vestram ac-cessisse intelleximus, supplicamus paternitati vestre, ut nullum eorumad gratiam et ad absolutionem admittatis, nisi prius ecclesia Colo-niensis pacem habeat et ablata ecclesiis restituantur. Correctionemautem clericorum inobedientium, qualem decet deum et ecclesiamsuam, discretioni vestre committimus.
Aus Ficker's Engelbert der Heilige, Beil. S. 3J2 (aus der Haudschr. der Köiiigl.Bibliothek zu Beriin, Codd. lat. 50 Nr. 20).