Druckschrift 
2 (1863)
Entstehung
Seite
18
Einzelbild herunterladen
 

18

1205 contra voluntatem monetariorum in moneta locare uoluerunt, de con-silio priorum ecclesie Coloniensis et fidelium nostrorum sub frequenciamultorum tarn nobilium quam ministerialium consuetudinem Main in-justam, quam quidam antecessores nostri contra jus, vt prediximus,juri eorum asscripserunt, quia ex suscepti regiminis officio fideles no-stros protegere et eos in sui juris conseruacione clementer confoueretenemur, penitus aboleuimus, statuentes, quod nunquam nos vel ali-quis successorum nostrorum contra voluntatem ipsorum aliquem Mo-netarium, qui Husgenoiz nuncupatur, eorum officio superaddet, veldeinceps super hoc verbo grauabit eos seu jura monete vel consue-tudines, quas ab antiquo optinuit, vsque ad tempora nostri presulatusdeinceps infringere presumat. Ad maius quoque juris eorum robur eteuidenciam statuimus et priuilegio nostro eis confirmauimus, quodquamdiu magistro monete ab arcbiepiscopo Coloniensi ipsis constitutosecundum jus monete obedire voluerint et suo stare judicio, non suntvltra super hoc ad nostrum uel ad alicuius alterius Judicium seueciam successorum nostrorum coartandi saluo jure nostro et successo-rum nostrorum. Volentes igitur hoc factum nostrum racionabile per-petua frui firmitate, presentem paginam exinde conscriptam sigillinostri karactere jussimus communiri, districte sub anathemate preci-pientes, ne alicui persone cuiuscunque condicionis huic nostre confir-macioni aliquo improbitatis ausu in posterum liceat contraire veleam quacumque occasione infringere. Huius rei testes sunt: Engilber-tus maior prepositus in Colonia. Theodericus prepositus scti Gereonis.Theodericus prepositus s. Andree. Theodericus prepositus s. kuniberti.Godefridus Capellarius. Gerardus prepositus xanctensis. Otto comesGelrie. Wilhelmus comes Juliacensis. Arnoldus comes de Altena. Eue-rardus comes filius eius. Lotharius comes de Hoistaden. Adolphuscomes de Monte. Adolphus comes de Marka. Henricus comes deHuckenswaga. Hermannus aduocatus Coloniensis. Hermannus marscal-cus. Henricus de alpheim. Henricus de volmuntsteyne. Gerardussnair. Theodericus de Munichusin. Otto camerarius. Adam pincerna.Henricus dapifer. Henricus marschalcus. Pelegrimus notarius et aliiquam plures.

Acta sunt hec anno dominice jncarnacionis MCCim, primo annoconsecracionis domini nostri Philippi Romanorum Regis SerenissimiAquisgrani. Datum apud Andernacum xvn. kal. febr.

Nach einer nachträglich im Stadt-Archiv aufgefundenen gleichzeitigen Copie aufPergament; vergl. Quellen z. Gesch. d. Stadt Köln, I. p. 303.