Druckschrift 
2 (1863)
Entstehung
Seite
9
Einzelbild herunterladen
 

accederent, sententiam recepturae. Ipsi vero, mandatum apostolicum 1203fideliter exequi cupientes, partes ad suam praesentiam convocarunt,receperunt testes hinc inde productos, examinarunt eligentium con-scientias, audierimt allegationes utrinque. Et quoniam praepositussancti Georgii ipsorum sententiae se tandem asseruit nolle stare, de-positiones testium hinc inde receptas et allegationes partis alteriussub sigillis suis ad sedern apostolicam destinarunt, partibus festumbeati Michaelis tunc proximo futurum veniendi ad sedem apostolicamterminum praefigentes, quem praepositus sanctorum Apostolorum, al-legans quod terminus tarn prolixus dispendium ecclesiae generaret,ad festum sancti Servatii breviavit. Cumque nuntii praepositi sancto-rum Apostolorum ad nostram praesentiam accessissent, praepositussancti Georgii nee venit, nee misit idoneum responsalem, sed vene-rabilis frater noster Coloniensis archiepiscopus ejus absentiam excu-savit, asserens eum captum, arrepto itinere ad sedem apostolicamveniendi, a nobili viro W. Juliacensi comite detineri. Nos autem, nealiquid disponere in ejus praejudicium videremur, per dilectos filiospraepositum sancti Gereonis et B. concanonicum suum mandavimus adfestum resurrectionis dominicae sub peremptorio partem utramquecitari. Qui, sicut ex literis ipsorum aeeepimus, sanctorum Apostolo-rum praepositum viva voce, praepositum vero sancti Georgii perliteras et nuntios pariter citaverunt, qui citatione reeepta se scripsitad sedem apostolicam accessurum. Verum, cum nee ad terminum, neeultra terminum, etiam per octo hebdomadas expeetatus, venerit velmiserit idoneum responsalem, eum reputavimus contumacem, eundemin expensas legitimas parti condemnantes adversae. Visis igitur at-testationibus et gestis judicum diligenter inspectis, invenimus, quodpro praeposito sanctorum Apostolorum auetoritas, pro praeposito verosancti Georgii numerus eligentium faciebat, cum primus a quatuor-deeim tum personis, tum canonicis, qui alios tarn aetate quam digni-tate ac ordine praecedebant, seeundus vero a viginti quatuor fuissetelectus. Objiciebatur autem praeposito sancti Georgii minor scientia,defectus aetatis et quod in minoribus erat ordinibus constitutus. Unde,cum praepositurae illi esset archidiaconatus annexus, non erat eidignitas conferenda, ratione cujus cogebatur infra praefixum a cano-nibus spatium in diaconum promoveri. Proponebatur autem pro altero,quod vir erat aetate, scientia et moribus commendandus. Unde me-liori dueti zelo propter hoc electores ipsius in eum se confessi fuerantconvenisse, nee solum sui, sed quidam alterius etiam electores eumprudentiorem esse, praesertim in spiritualibus, asserebant, quamvisalium magis utilem, maxime circa temporalia propter potentiam,