n-ofi
llG'J quod Aduocatus noster, qui in eodeni priuilegio Scoltetus Archiepis-copi Coloniensis nominabatur, vna cum dicto Burgrauio Coloniensi jnomuibus causis judiciö prcsidere debet exceptis judicio, quod wizzebtdinc dicitur, et judicio de hereditatibus jnfra Coloniam sitis, quibusdictus Burgrauius solus judicio presidere dcbet et questum de eisdemprouenientem 1 ) recipere. Item continebatur in eodem priuilegio, quodvna nobiscum Bannum judicij ab imperio tenet, jn quo Banno talisest vis, quod sicut et nos proscribere poterit illos, qui de jure fuerintproscribendi et etiam poterit proscriptos ab eo in jus suiun, in quoprius fuerunt, restitnere. Et continebatur in eodem priuilegio, quodsi quos ad instanciam cuiuscumque vocare debet in Judicium, talibusverbis theutonicis vocabit: Einin N. nan N. clagin umbe die offenewunde, ove bliginde dait, ove doitslag, oue rouf, ove schaig, ove vmbenoitzoch, ove van wilgir noit dat si, den heisg ich ber jn einewerve,andirwerve, dirdewerve, jnde Banuene bit minin banne her jn dincce retheme gerihte etc. Et aduocatus et illi, quibus judicia commit-tuntur, vocare debent et dicere verba predicta eo excepto, quod di-cent: Inde bannene bit mins herrin banne her in dinc ce rothemegerihte etc. Item continebatur in eodem priuilegio, quod Ciues nostriColonienses a predecessoribus nostris archiepiscopis talem obtinueruntlibertatem, quod neque nos neqne successores nostri neque Burgra-uius neque successores sui ipsos ad alicuius instantiam ratione dictiBanni poterimus extra ciuitatem Coloniensem ad Judicium euocare.Preterea continebatur in eodem priuilegio, quod quando nos vel suc-cessores nostros judicio sanguinis presidere contigerit, dictus Burgra-uius noster esse debet aduocatus, et si ad hoc deuentum fuerit, quodforte pugna fieri debet, idem Burgrauius pugnam absque aduocatonostro ratione Banni sui judicabit, et eques jn circulo, quod warf, dicitur, incedere debet ad custodiendum circulum et ad resistendumpressure populi, ne pugnantes impediantur. Et ne judicio sanguinismaculemur, nos et nostri successores dicere debemus Burgrauio etscabinis nostris, vt diligenter caueant, ne Keo vel actori jnjuria fiat.Item continebatur in eodem priuilegio, quod si in causis judicij san-guinis, de quibus questio coram nobis vel successoribus nostris infraciuitatem Coloniensem videlicet inter ciues nostros Colonienses motafuerit et compositio amicabilis interuenerit, de questu exinde proue-nienti recipiemus tres partes et Burgrauius ratione Banni sui quar-tana partem. Item continebatur in eodem priuilegio, quod dictus
') Die Urkunde hat »prouenieutibus«