534
3151 Ingressi ergo urbem Coloniensem, quae tota erat coronata gaudio,spe et alacrite tarn unanimis in tarn excellentem personam electioniset nostro celeri ad eamdem rem confirmandam adventu, coegerantnos electores religiosa quadam et humili violentia a templo, in quosuscepti eramus, non discedere, donec electionem canonice et concor-diter factam regio more confirmaremus et electum ad reformandampacem et justicias saecnlares faciendas proveheremus et adjuvaremus.Verum ille solito studio contradicere persistebat, asserens se nequa-quam sufficere ad sanandas contritiones eorum, cum lacrymabilispectaculo tota Coloniensis ecclesia ad pedes ejus prostrata jaceretflens et supplicans, ut labenti et corruenti matri suae tamquam piusfilius manum accommodaret. Nos igitur de vestra bonitate, quam plu-rimum in Domino diligimus, confisi, promisimus, tarn ecclesiae Colo-niensi quam sibi, quod apud sublimitatem vestram modis omnibusobtineremus, quatinus ipsa Coloniensis ecclesia tum in privilegiis suisantiquis sed neglectis at nunc per vestrae benedictionis largitatemrenovandis et confirmandis roboraretur, tum persona ipsius pristinadignitate juxta praedecessorum suorum formam honestaretur. Etaffuit divina dementia bonis principiis meliores augens successus,quoniam ad ingressum ejus nostra cooperante dementia et bellorumtuba conticuit et latronum grex tantae fortitudinis manu perterritusin suae malitiae absconso delituit. Proiride sinceritatem vestram at-tente monendo rogamuS;, quatenus pro nostrae dilectionis ac petitionisintuitu eumdem electum ad vestrae mansuetudinis praesentiam ve-nientem gratanter suscipiatis et apostolicae benedictionis gratia con-secratum cum privilegiis suis renovatis et auctis celeriter ad nosremittatis. Cum enim ex officio Coloniensis ecclesiae in ltalico regnocancellarius existat et nobis in Cisalpinis partibus tarn ex magnitu-dine sui principatus quam ex diutina familiaritate opportunus etprofuturus esse non dubitetur ; tum sacro sanctae matri nostrae Eo-manae ecclesiae tum imperio nostro favorabile et fructuosum videtur ;si persona idonea maioribus incrementis et maiori praerogativa pervos promoveatur.
Abgedruckt aus: Veterum scriptorum et monumentorum historicorum etc., col-lectio amplissima ed. Edm. Martcne et U. Durand. Tom. II. p. 491.