Druckschrift 
1 (1860)
Entstehung
Seite
533
Einzelbild herunterladen
 

533

Nr. 62.

Der Kaiser Conrad III. sehreibt an den Papst Eugen III. über die"Wahl des Erzbischofs Arnold II. von Köln, die er zu bestätigen bittet.

1151.

Dilectissimo in Christo patri suo Eugenio, sanctae Romanae ec- 1151clesiae summo pontifici, Conradus Dei gratio Romanoruin rex etsemper augustus, filialem per omnia dilectionem et debitam in Dominoreverentiam. - -

Coloniensis ecclesia, quae sua magnitudine ac decore omnes fereGermaniae et Galliae praeeminebat ecclesias, ad tantam et pastorumsuorum negligentia calamitatem deciderat, ut omni tarn religione,quam dignitate miserabiliter spoliata cerneretur. Deo igitur res humanasmoderante et cujus vult miserente, subtractus est ab hac vita ejusdemecclesiae antistes A(rnoldus), cujus tempore conquassata plurimum etattrita fuerat, et tune fideles filii praefatae ecclesiae clamaverunt addominum, cum tribularentur, ut de necessitatibus suis eriperet eos.Quorum devotas preces Deus ex abdito misericordiae suae exaudiens,misit eis spiritum consolationis et unanimitatis, ut pari voto pariquesententia et consona omnium acclamatione eligerent sibi in patrempastoremque animarum suarum et dominum Coloniensis urbis Arnol-dum ejusdem urbis majorem praepositum, nostrae curiae cancellarium,pro eo quod eius scientia et honestate cum Dei adjutorio et vestrabenedictione ac nostro praesidio sperabant et pacem in terra revocariet latrocinia coerceri et reformari leges et honestari mores. Ipse au-tem ultra bumilitatis et obedientiae regulas reclamabat et renitebatur,pro eo quod ad tantas et tarn multiplices ruinas intus et foris resar-ciendas se infirmum et debilem arbitrabatur et sese mori malle velin perpetuum exulare quam matrem suam se praelato ab improbislacerari ac substerni protestabatur. Irruentibus itaque in eum tarnclero quam honoratis et populo, tractus est in ecclesiam violenter,nee more vel ordine suo renitens inthronizari potuit, dicens huiusconsilii et rei summam usque ad vestrae celsitudinis assensum etjussionem velle difi'erre. Descenderamus tunc ad eas partes Lotha-ringiae ad reprimendos motus bellicos et vindicandas latronum ineur-siones, qui totam episcopatus illius regionem rapinis et incendiisperturbaverant et irreparabili metu vastationis euneta compleverant.