Druckschrift 
1 (1860)
Entstehung
Seite
489
Einzelbild herunterladen
 

489

IVr. 31.

Gottesfriede für den Umfang des Bistlmms, vom kölnischen ErzbischofSigewin am 20. April 1083 zu Köln errichtet.

Siguuinus sanctg Coloniensis ecclesie solo nomine episcopus 1083Fritherico confratri et coepiscopo uoluntariam tarn deuotissimi ora-minis quam seruiminis sui exhibitioneni. Cum nostris temporibusultra modum tribulationibus uariisque angustiis sancta ecclesia insuis membris afiiigeretur adeo, ut tranquillitas et pax ex integrodesperaretur, compatiendo tot pressuris totque periculis subuenireUli Deo propitiante tractauinius, et boc tandem illi remedium con-silio nostrorum fidelium prouidimus, ut pacem quam peccatisnostris exigentibus continuare non potuimus, iutermissis saltem die-bus, quantum nostri iuris fuit ; aliquateuus recuperaremus. Fecimusenim hoc et perfecimus. Conuocatis igitur parrochianis nostris adlegitime conductum concilium, quod Colonie in sancti Petri matriceecclesia anno domiuice incarnationis 1083 indictione vi. XII. kalend.Maii babitum est, ordinatis aliis ; quod de bis facere disposuiinus, inpublico recitari fecimus. Quod postquam ab omnibus aliqnamdiu di-uerso modo tractatum est et retractatum, Deo mediante in unumtandem conuentum est, et tarn clero quam populo pari, uoio consen-tientibus, quo modo et quibus per annum spaciis obseruari debeat,edocuiinus, uidelicet ut a primo die aduentus Domini usque ad ex-actum epyphanie et ab intrante septuagesima usque in octauaspentecostes et per totam illam diem et per annum omni die dominicaferiaque sexta et in sabbato addita quatuor temporum feria omniumqueapostolorum uigilia cum die subsecuta, insuper indifferenter omni diecanonice ad ieiunandum uel feriandum statuta uel statuenda, hocpacis decretum teneatur, ut itiiierantibus domique manentibus securi-tatis et quietis tutissima sit traditio ; ut cedes et incendia, predas etassultus nemo faciat ; nemo tuste et gladio aut aliquo armorum ge-liere quemquam ledat ; et ut nemo quauis culpa faicosus ab aduentuDomini usque in octauas epiphanie et a septuagesima usque inoctauas pentecostes tollere presumat arma ; scutum, gladium autlanceam uel cuiuscumque prorsus armature sarcinam. In reliquisuero diebus> id est in dominicis et sextis feriis omnique apostolorumuigilia cum die subsecuta et omni die ad ieiunandum uel feriandum.statuta uel statuenda arnia Ulis ferre licebit ea tarnen conditione, utnulli (iiiolibct modo lesionem inferant. Si necesse fuerit alicui intra