Druckschrift 
Statuta quarundam Illustrissimi Principis ac Domini D. Guilielmi Juliacensium, Cliuorum ac Montensium Ducis ...
Entstehung
Seite
XXXIV
Einzelbild herunterladen
 

XXXIIII COLLEG ECCLES.sas praebuerint / et verbo vel opere / seu irato animo strepi-tum fecerint / statim puniantur. Cuilibet Canonico si quidhabeat quod Capitulum scire volet, liberum erit, vt vel ip-se vel per Collegam quicquid id est proponat.DE ELOCATIONE BONORVM.Ecanus et Capitulum ex bonis Ecclesiae/ mobilibus seu immobilibus / nihil per venditionem /emphiteusin / aut alia guacunque ratione alienabunt / sed magis si quid tale per se aut suos antecessores tentatum sit / recuperare omnibus modis studeant.Huiusmodi enim cotractus et elocationes in detrimentumEcclesiae factas / rescindimus penitus et irritas pronunci-amus prout sunt iure rescissae et irritae / praecipientes / neposthac vltra duodecim annorum spacium quicquam elo-cent. Omnis autem venditio / prout et emphiteusis (ut quaespecies quaedam perpetuae est alienationis) item obliga-tio, aut qualiscunque perpetuus de bonis Ecclesiasticiscontractus, nisi et Superioris auctoritas legitime requi-sita interueniat / prorsus sit interdictus / irritus / nulliusque momenti / neque vllatenus valere aut subsistere poterit.Quamobrem Decanus et Capitulum praedicti Superio-ris consensum et auctoritatem ante omnia (caussas eti-am releuantes exponendo) in huiusmodi casibus implo-rare erunt obstricti. Prout et si quae bona immobiliaCapitulo fuerint remotiora / et via permutationis / autsmili alio contractu ad maius emolumentum reduci pos-sint, ea beneuolo Superioris consensu permutare lice-bit. Talem autem permutationem praecedat diligens etexacta inuestigatio veritatis, et causae cognitio. Neminiquoque