Druckschrift 
Statuta quarundam Illustrissimi Principis ac Domini D. Guilielmi Juliacensium, Cliuorum ac Montensium Ducis ...
Entstehung
Seite
XXXIII
Einzelbild herunterladen
 

CORR. ET CONF. STAT. XXXIIICAPITVLI NEGOTIA QVO.modo tractanda.Votiescunque de negotijs Capituli tractandumest / non per quosdam seorsim id fiet / aut quie-quam determinabitur/ alioquin idipsum tan-quam irritum haberi ac reuocari poterit. SedDecanus praesentibus Canonicis instituet diem / quo dehis quae ad Collegij negotia spectant / de communi consilioomni um tractetur. Si qui non compareant praesentes / seumaior et sanior pars Capituli definiendi et determinandi habeant potestatem. Quod si ex inopinato sub diuinis / siue quouis alio tempore occurrant negotia quae moram non pati-antur / praesentibus de his proponet Decanus / divinis ta-men omnibus honeste et debite absolutis, atque hi quod exre Capituli esse putarint / sine vlla contradictione absentiumdefinire poterunt: alias Decanus extra necessitatem Capi-tula in eam horam qua diuina officia peraguntur / cum pos-sint maturius aut serius haberi / non indicet / vt tam ipsequam Canonici ijsdem diuinis interesse queant. Caeterumin negotijs omnium consensum requirentibus / infirmorumquoque qui intra immunitatem aut oppidum fuerint / senten-tia per duos Canonicos requirenda. In venditione autemvel obligatione bonorum / absentes / dummodo vltra sex miliaria non abfuerint / vocentur / qui si non venerint / suffra-gio careant. Prout et diuinis officijs mancipatus / si in sub-diaconatus ordine saltem constitutus non sit / item qui in ex-pectatione sunt perceptionis / siue sacris ordinibus inaugu-rati / siue non / vocem in Capitulo non habeant / etiamsi hocipsis ab alijs libere fuerit concessum. Curabit etiam De-canus, vt tractatus isti Capitulares modeste, sine iurgi-is, conuitijs et calumnijs transigantur. Qui litium cau-