Druckschrift 
Statuta quarundam Illustrissimi Principis ac Domini D. Guilielmi Juliacensium, Cliuorum ac Montensium Ducis ...
Entstehung
Seite
XXVIII
Einzelbild herunterladen
 

XXVIIICOLLEG. ECCLES.cum illis vllam consuetudinem habere audeat/quinimo quijque familiam habeat honestam / ac suae domui pie praesit.Etenim publico quomodo bene praefuerit / qui propriam domum habet male constitutam? Si qui tamen voti et ordinis suiobliti / scandalo obnoxias et vetitas habuerint / eas statim dimittät / et tam longe a Collegio remoueät / ne scädali posthacsint occasio. Quod si moniti ab ijs non abstinuerint, tertiaparte fructuum / obuentionum ac prouentuum ipso facto sint priuati / quae fabricae Ecclesiae applicabitur. Sin vero in eodemdelicto cum eadem vel alia femina perseverantes / secundae monitioni adhuc non paruerint non tantum fructus omnes acprouentus eo ipso amittent / quae fabricae applicentur, sedetiam a beneficiorum et officiorum suorum administratio-ne tantisper donec Superiori visum fuerit / suspendantur.DE POENA PERCVSSORISaut rixosiDI Clericus alium Clericum probris / maledictisaut conuitijs incesserit, sub duorum aut triumtestimonio / ab omni prouentuum Ecclesiastico-rum perceptione per vnum mensem suspendatur.Quod si manus alteri Clerico violentas / citra tamen vul-nus attulerit / iam dictam poenam sustineat duplicem. Si vulnus inflixerit, vltra poenam excommunicationis quam ip-so facto incidit / ad quatuor menses tali fructuum privatio-ne multetur. Si membrum aliquod mutilauerit/ aut inutilereddiderit, omni beneficio Ecclesiastico sit ipso facto priua-tus. Nihilominus etiam in omnibus ijs casibus iuxta Su-perioris arbitrium laeso satisfacere cogatur / et pro delictigrauitate ab eodem / si videbitur / etiam grauius puniatur.Si linguae petulantiam aut violentas manus in Praela-tum intorserit, in tribus prioribus casibus iam memora-tis vbique poenae duplicatione grauandus erit. SimiliterClerici si aut iurgijs, aut armis contra laicos contende-rint /