XXVIICORR ET CONF. STATtans Deo negotijs secularibus implicare sese debeat / et nonraro sequi soleant ebrietatem rixae / caedes / et multa hoc ge-nus scelera / quae sacerdotalem polluunt dignitatem. Non sintvsurarij! mimis, ioculatoribus et histrionibus similibus-que spectaculis non intendant, et tabernas publicas, vina-rias et cereuisiarias euitent/ nisi in itinere constituti/ aut necessitate omnino exigente ad eas declinare cogantur / et nihi-lominus tam inibi / quam domi / a crapula et ebrietate / blafphemijs / rixis / et alijs quibuscunque excessibus et offensionibus penitus abstineant. Transgressores / prout et presbyteriqui vespertinam compotationem ad intempestam vsque noctemperduxerint / ac mane hesternam adhuc crapulam eructantes celebrare praesumpserint / praeterea qui et talē vitae turpitudi-nem, leuitatem aut negligentiā ad celebrationē Missarū at-tulerint / vt plebis animos offendant / et ab hoc sacro abhorrere faciant / a perceptione fructuum / aut distributionum quotidia-narum / secundum quod Decanus et Capitulum iuxta qualitatem et quantitatē excessus iustum esse decreuerint / suspendā-tur/ aut alia quacunque via puniātur. Durante etiā suspēsionis tẽpore / Decani collegarūque omniū consuetudinẽ vitaredebent, et quasi excomunicati haberi. Licebit tamen Decanoet Collegis cum ipsis in casibus de excommunicatis in iure expressis conuersari. Si suspensio ob debita vel alias quascunque causas mensem vel vltra duret / Corpus etiâ praebendaesic suspensis pro ratione temporis abstrahatur. Quam turpevero / ac Clericorum qui se diuino cultui addixerunt nomine sitindignū / in impudicitiae sordibus immundoque concubina-tu versari / res ipsa communi fidelium offensione summoque Cle-ricalis militiae dedecore testatur. Vt igitur ad eam quam decet continentiam ac vitae integritatem omnes reuocentur / po-pulusque hinc eos magis discat reuereri / quo illos vita honestiores cognouerit / Statuimus et omnino volumus / vt ne-mo concubinas / lasciuientes famulas / aut alias mulieres dequibus possit haberi suspicio/ in domo aut extra detinere/ velcum
Druckschrift
Statuta quarundam Illustrissimi Principis ac Domini D. Guilielmi Juliacensium, Cliuorum ac Montensium Ducis ...
Entstehung
Seite
XXVII
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten