Druckschrift 
Statuta quarundam Illustrissimi Principis ac Domini D. Guilielmi Juliacensium, Cliuorum ac Montensium Ducis ...
Entstehung
Seite
XXII
Einzelbild herunterladen
 

COLLEG. ECCLES.XXIIQuod si non fecerint / in fructibus seu distributionibus pu-niantur. Talis autem fructuum portio ijs ordinanda / quapro loci conditione honeste sustentari / hospitalitatem exer-cerelet alia necessaria onera sustinere gueant. Nullus etiamCanonicus, ne cultus diuinus in Collegijs minuatur, sedalij idonei a Decano et Capitulo incorporatis Ecclesiispraeficiendi.DE VICARIIS SEV ALTARISTIS.Icarij seu Altaristae ab ijs quibus hoc ius antiquitus competit / atque eiusdem etiamnum suntin vsu / aut praesententur / aut constituantur / sintque in ea aetate / scientia ac moribus constituti /vt supra de praesentandis et admittendis est traditum. Praesentes ipsi sint / et Canonicos in persoluendis Horis cano-nicis et diuinis / quando alijs officijs Ecclesiasticis non impediuntur / sint adiumento. Onera specialia ad quae vel exfundatione/ vel antiqua consuetudine/ aut Ecclesiae Statutis obligantur / deuote et diligenter persoluant / sub poena sus-pensionis non a distributionibus tantum quotidianis (qua-rum aliqua portio, pro Collegij, etiam cuiusque Vicariaeseu Altaris qualitate ipsis applicabitur verumetiam Vicariarum aut Altarium fructibus / donec negligentiam iuxtaDecani et Capituli iudicium emendent. Cumque olim sem-per fuerint / et adhuc esse teneantur Capellani Pastorum / ip-sis necessitate sic exigente/ in diuinis officijs et sacramentorumadministratione opera sua volumus praesto esse eosque ad-iuuare. Reditus et ornamenta Vicariarum et Altarium,et iura inuenta conseruabunt / perdita pro virili recupera-bunt. Quibus de aedibus est prouisum / easdem in debitastructura retinere sint adstricti. Missas concionis tempo-re, aut sub solenni sacro non celebrent sed ante concionemet solennem Missam / ne populus in diuersa distractus /nulli