CORR. ET CONF. STAT.XXIvt hortando et monendo ab illicitis deterreant / ne vbi deli-querint, debitis eos poenis coercere cogantur. Si quid ta-men per humanam fragilitatem offenderint, illa Apostoliobservanda est praeceptio / vt eos arguant / obsecrent / incre-pent omni bonitate et patientia. Benignis vero rationibusad derelictum officium reuocati resipiscere nolentes / salubrianimaduersionis exemplo a vitijs deterreantur. Cauendumautem imprimis, ne qui ad huiusmodi ministeria Ecclesia-stica adsciscuntur / sinistra sint fama grauati / et vt honestatecommendati in innocentia vitae perseuerent / sintque formafidelium in sermone / in conversatione / in dilectione / in spi-ritu/ in fide/in puritate sobrij/non vinolenti/ nec turpis lu-cri cupidi/ alieni ab auaritia/ non praefracti/ non iracundi/potentes exhortari per sanam doctrinam / et contradicentesconuincere (honestam ac sine crimine ducentes vitam / vtmores doctrinae respondeant / ne quod sermone aedificant /destruant exemplo. Non confundant opera tua sermonemtuum inquit Hieronymus. Memores eius quod scriptumest: Sancti estote / quoniam ego sanctus sum / et iuxta Apo-stoli vocem nemini dent vllam offensionem, vt non vituperetur ministerium eorum sed omnibus exhibeant se sicut ministros Dei. Cuilibet incorporatam Ecclesiam acceptanti, hu-ius sui officij detur exemplum / cum adiuncta comminati-one / si vitam / mores et doctrinam ea ratione instituere neg-lexerit, et iuramentum praestitum violauerit, Decanumet Capitulum post vnam aut alteram admonitionem, ip-sum amouendi / exceptione quacunque remota / liberam ha-bituros potestatem. Vbi etiam Parochiae locorum in qui-bus fundata sunt Collegia / ijsdem extant incorporatae / Parochi quando Pastoratus officio non impediuntur / Horiscanonicis atque diuinis officijs iuxta veterem morem inter-esse et quoties per Cantorem ad aliquid in Choro praestan-dum deputantur / idipsum sine contradictione exequi debent.QuodC iij
Druckschrift
Statuta quarundam Illustrissimi Principis ac Domini D. Guilielmi Juliacensium, Cliuorum ac Montensium Ducis ...
Entstehung
Seite
XXI
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten