Druckschrift 
Statuta quarundam Illustrissimi Principis ac Domini D. Guilielmi Juliacensium, Cliuorum ac Montensium Ducis ...
Entstehung
Seite
XVII
Einzelbild herunterladen
 

CORR ET CONF. STAT.XVIIdem idoneus futurus sit / considerent diligenter. Nec quas-libet Vniuersitates visitandi erit potestas / sed tantum Ca-tholicas, vt Coloniensem, Louaniensem, Duacensem, In-golstadiensem, Dillingensem / Parisiensem / et quaslibet I-talicas. Omni autem semestri spacio a Rectore Vniuersitatis / et Primario illius facultatis cui se mancipauit / de pro-gressu suo transmittet testimonium / quò quid spei de ipsoconceperint / testatum faciant. Sic quoque ablegatus po-testatem emanendi quamdiu volet / non habebit / sed reuoca-tus a Capitulo / statim parere cogetur. Tot praeterea solumnumero hac libertate gaudebunt / quot carere poterit Ca-pitulum.DERATIONE ET ORDINEdiuinorum.Rdo faciendi diuina officia / et horas Canoni-cas decantandi / iuxta Ordinarium in Ecclesiavsitatum / proque numero et facultate residenti-Zum seruabitur. Statuimus autem / prout et iu-ri et aequitati consentaneum / vt quilibet quod sibi rationesui ordinis statutis diebus in diuino cultu / quod ad Mis-sam / Evangelium / Epistolam / et alia decantanda incum-bit / ipse exerceat et praestet / legitime saltem impeditus percollegam procuret. Quare et abusum quo in quibusdam Collegijs omnia Ecclesiastica ministeria a paucis conductitijsministris procurantur / omnino reijcimus. Decanus etiamet Capitulum aliquem ex Canonicis deputabunt / qui singulis septimanis scribat Regulam / quae dilucide quo pactoet per quos diuinum officium ea septimana sit peragendum /commonstret / cui in choro affixae omnes sine contradictio-ne teneantur obedire. Vbi autem Cantori hoc antiquitusincumbit / per eum etiam posthac fiat.De