COLLEG. ECCLES.XVIsens aderit. In diuinis officijs et singulis horis Cano-nicis primus et vltimus erit in choro / aut de fructibuspraebendae suae nihil participabit. Ad negotia tamen suaperagenda / permissione Decani et Capituli sex septimanasvel coniunctim / vel diuisim / pro eorundem sententia / pote-rit abesse. Si vltra easdem vel vno etiam die absit / aut obgrauiores errores primam residentiam non rite perfecisse iudicatus fuerit / de integro suum Canonicatum inchoabit /ad quem nihilominus nisi capitulo prius omnibus et singulis restitutis / non admittetur. Aut propriam et honestamfamiliam alet in domo aliqua canonicali / siquidem illa ha-beri possit / aut apud aliquem Canonicorum victum emet /pernitiosam cohabitationem omnibus modis deuitans / neilla semel irretitus, ab eadem non facile queat extricari.DE SVBSIDIO STVDIORVMgratia dando.Vandoquidem omnes Ecclesiastici ad studio-rum conseruationem / veluti ad vnicum statussui conseruandi et retinendae dignitatis praesi-idium, vires suas certatim merito conferre de-bent / ratio quoque suadet / si quis nouitius Canonicus completo rite ac coram residentiae suae anno ablegari ad studi-um / potissimum Theologicum (cuius vsus Ecclesiae comprimis est necessarius) desideret, vt Decanus et capitulum a-liquid subsidij pro facultate collegij largiatur. Non tamenomnes sine delectu / sed tantum felicioris ingenij / et maio-ris spei hoc priuilegio gaudebunt. Praestent interim cau-tionem idoneam se non deserturos Ordinem et statum Ecclesiasticum alioqui omnes perceptos fructus reddituros.Porro sic ablegandus primum declaret/ in qua facultatestudere cupiat / et Decanus ac Capitulum an etiam ad can-dem
Druckschrift
Statuta quarundam Illustrissimi Principis ac Domini D. Guilielmi Juliacensium, Cliuorum ac Montensium Ducis ...
Entstehung
Seite
XVI
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten