COLLEG ECCLES.XIIDE OFFICIO CANTORIS.Antorem in omnibus et singulis Collegiis ne-cessarium esse ducimus / et ob id si hactenus ali-cubi non fuit / cum aequo stipendio adhuc ordi-nandum statuimus. Sit autem is legendi etcantandi peritus, et ad Chorum cantumque regendum ideneus/ eum intonandi modum seruans/ quem temporis etfestiuitatum ratio postulat / immoderatam nihilominusvel contentionem, vel remissionem vocis euitando. Provirili quoque vna cum Decano curabit, vt Canonici, Vi-carii et Chorales neque tarditatem/ neque celeritatem ni-miam in cantando suscipiant / sed se ducem sequantur / ver-ba distincte et sine Syncopa pronuncient / interualla le-gitima in pronunciatione obseruent, vt neuter Chorusversum incipiat / nisi prius versu alterius Chori in totumfinito / vt sic omnis tollatur confusio et diuina officia achorae Canonicae laudabiliter atque ita peragantur / vtDeo simul probentur et hominibus. Quare et sub diui-nis in Choro cessent confabulationes, murmurationes,risus et discursus. In festis celebribus et duplicibus Can-tor cum vno Canonico cui regimen Chori ea hebdomadaincumbit / incipiendo a iunioribus / et secundum ordinemprogrediendo vsque ad vltimum / Chorum reget et intona-bit. Alijs temporibus solus officium suum exequetur. Jp-se praesens susceptae functioni operam dabit / eadem ratio-ne eademque poena/ quae in Scholastici officio est explica-ta. Si quae bona ad officium suum spectantia peculiariahabeat, cum eisdem vt Decanus et Scholasticus aget.
Druckschrift
Statuta quarundam Illustrissimi Principis ac Domini D. Guilielmi Juliacensium, Cliuorum ac Montensium Ducis ...
Entstehung
Seite
XII
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten