Druckschrift 
Statuta quarundam Illustrissimi Principis ac Domini D. Guilielmi Juliacensium, Cliuorum ac Montensium Ducis ...
Entstehung
Seite
XI
Einzelbild herunterladen
 

CORR ET CONF STAT.vero ex legitima causa absente / senior / aut alius idoneus canonicus ab eo cum consensu capituli / vel sanioris eiusdempartis deputatus / vices eius gerat. Bona si quae ad digni-tatem suam spectantia peculiaria habet praesentia et futu-ra fideliter conseruabit / perdita et alienata quantum in ip-so est / recuperabit. Non nisi decenter / pro functionis suaedignitate in publico conspicietur. Ad synodum proficiscentisumptus pro veteri more refundantur. Si quid ipse Capitulo soluere tenetur / id vicissim iuxta antiquam praestet con-suetudinem. Eo mortuo / Executores reditus et prouentuspraebendae saltem anni gratiae recipient / Decanatus interim reditibus / donec alius in locum defuncti successerit / Capitulo, quod et interea temporis de ministerio prouidebit,remanentibus.DE OFFICIO SCHOLASTICI.J Cholastici officium erudito ac pij iudicij virocommittatur / qui curam scholae habeat / ac deconsilio et consensu Decani et Capituli ludimagistros eruditione / honestate vitae / et fidei syn-ceritate commendatos / qui iuuentutem in pietate / moribuset litteris diligenter instituant / procuret. Insuper cum sittanquam os Capituli / vice aduocati coram quibuscunque /et contra quoscunque/ causas/verba et negotia Capituli lo-quatur et proponat/ ac si quid praeterea antiquitus ei in-cumbit / praestet. Ipse quoque praesens suscepto muneri vacet / communi tamen libertate emanendi / cuius infra sub ti-tulo de absentijs fit mentio / excepta / tempore quo nihilomi-nus officium suum per alium idoneum Canonicum curabit. Sialias se absentarit / parte fructuum scholasteriae priuabitur.Bona peculiaria ad officium suum spectantia si quae habet /quantum in ipso est/conseruabit/ vt de Decano meminimus.