hortatores erimus, ne usus & exercitatio uaria in uo-bis desideretur etiam atque etiam curabimus. Quod sinostrae diligentiae studia uestra accesserint, non est curdubitetis, quin ad optatum finem sitis peruenturi. Vtrumqueenim & studium priuatum, & diligenter praecepto-res audire uobis necessarium est Nec enim nostra uoslectio peritos unquam fecerit, nisi ingentem quoqueoperam in diligenti eorum, quae a nobis audieritis, re-petione collocaueritis. Nec studium etiam uestrum si-ne praeceptore perfectè uos instruet, neque enim sunthuiusmodi artes, ut per se possint percipi, opus estduce, qui rectam uobis uiam demonstret. Damnat diuus Hieronymus arrogantiae eos, qui sine magistro sedidicisse gloriantur. Vos igitur studiosi adolescentesin autores illos omni opere, studio, industria, diligentia incumbite, quaeque ingenuorum discipulorum officia sunt, erga praeceptores uestros sedulò prae-stetis, ut sunt: praeceptores uereri, ama-re, diligenter audire. Nos uicis-sim quae fidelium praece-ptorum partes erunt,diligenter etiamatqueetiam praestare curabimus.Valete.Ra-
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten