Mehrteiliges Werk 
Nova institutio scholae Duisseldorpensis
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

surum aeditißimum urbis locum, & inde quammaximo clamore exprobraturum ciuitati publicamdementiam huiusmodi uerbis. Quae nam uos agit de-mentia miseri? Tam anxiam curam impenditis parandis pecunijs ac possessionibus, & liberorum quibusista paratis nullam prorsus curam habetis? Profectoqui filium non ilico curat optimis disciplinis imbuendum, nec homo est ipse, nec hominis unquam patererit. Verißimum est enim hominem nec philosophia,nec ullis disciplinis instructum, animal esse brutis aliquanto deterius. Siquidem pecudes naturae duntaxataffectibus obsequuntur, homo nisi literis ac philoso-phiae praeceptis formetur, in affectus plus quam ferinos rapitur. Magnis itaque laudibus parentes illi dignisunt, qui à rudibus statim annis, filios suos bonis literis curant imbui, nimirum grauiter intelligentes, quanti referat in omnem uitam protinus à teneris ungui-culis optimis instrui praeceptionibus. Porrocum uosamantißimi discipuli à parentibus uestris nostrae estiscommißi fidei, ſelegimus uobis paucos quoſdā, eoſq.optimos autores, ex magno illo librorum numero prae-legendos, lectosque semper relegendos, quibus à primapueritia innutriti, omnium eorum sententias, ut digi-tos ac ungues uestros teneatis, & sermonem eorumquàm proximé fieri potest, uestra oratio referat at-que redoleat. Vobis ad studia rect è tractanda duces ethorta-