Druckschrift 
Miraculum Miraculorum Sive Septem Excellentiae Sacrosancti Missae Officii : Totidem Considerationibus Una Cum Praxi Devote Audiendi Sacrum
Entstehung
Seite
63
Einzelbild herunterladen
 

63PRIMA.tus, quo divinus Filius Patrem suum,quo nos omnes, ut ut vilissimas crea-turas prosequitur; susceptum itemSacerdotii munus exigere videban-tur, ut ad mundi usque interitumpro supremae Majestatis obsequio nos-traque utilitate in cruce suffixus per-maneret: At vero cum debita Au-gustissimo Christi corpori gloria aliudpostularet, orbemque dedeceret, hor-rendo adeo Deicidio per tot Saeculafunestari, miro prorsus inauditoqueinvento effecit, ut & cruentae Pas-sionis scena morsque atrocissima ci-tra ullam crudelitatem in dies mysticeinnovaretur, & nulla sanguinis pro-fusione litantium manus foedarentur.Arque hac demum ratione perpetuafactus est victima, quae non in vete-ribus solum Sacrificus ab ipso mundiexordio immolata fuit, juxta illud(a) Agnus, qui occisus est ab origine mun-di. Sed & subsecuturis temporibususque ad mundi exitum in nostris al-taribus immolabitur.Deinde(a) Apoc. 13. 8.