Druckschrift 
Miraculum Miraculorum Sive Septem Excellentiae Sacrosancti Missae Officii : Totidem Considerationibus Una Cum Praxi Devote Audiendi Sacrum
Entstehung
Seite
58
Einzelbild herunterladen
 

PARS58Factus est mihi Dominus in refugium,& Deus meus in adjutorium spei meae. (a)Quid igitur mirum, si Ecclesia,Mater nostra Sanctissima tantum tri-buat Missae Sacrificio, proque certohabeat, inde orbis totius incolumita-tem pendere. Offerimus (inquit inejus vicem Sacerdos) calicem Salutaris,ut pro nostra & totius mundi Salutecum odore Suavitatis ascendat. UnicumMissae Sacrificium, si vim ejus incir-cumscriptam consideres, toti homi-num generi salutem, malisque omni-bus medelam, afferre possit; ne ve-ro, quantum possit, efficiat, ipsi incausa sumus, qui torpore nostro vir-tutem ejus obtundimus, immensam-que efficaciam nimium, heu, angustislimitibus coarctamus: cum tamen ni-hil petere, nihil possimus optare,quod non infinitum excedatur victi-mae illius pretio, quam in Christi Sa-crosancta Humanitate Deo offerimus.Hinc est, quod divus ChrysostomusAngelos hoc praecipuum temporispunctum(a) Psal. 93. 22.