Druckschrift 
Miraculum Miraculorum Sive Septem Excellentiae Sacrosancti Missae Officii : Totidem Considerationibus Una Cum Praxi Devote Audiendi Sacrum
Entstehung
Seite
57
Einzelbild herunterladen
 

PRIMA.confundi possit, aut irritari. Dominene respicias peccata mea, sed fidem Ec-clesiae tuae: ita Sacerdos ipse in Canonehumillime deprecatur. Denique &qui Missae Sacrificio praesentes, suamSacerdoti operam jungunt, quibus-que oblatio illa applicatur, conjunctisDeo studiis supplicant, atque profidei ac pietatis ratione, qua ergadivinum hoc mysterium feruntur, adpublicos privatosque uniuscujusquelibellos supplices optatum consequun-tur responsum. Quae causa est, quodfidem hanc & devotionem, velut adrei summam, & negotii hujus gra-vitatem plurimum conferrent, Sacer-dos in Canone alleget, dicatque:Quorum (eorum videlicet, qui offe-runt, & pro quibus Sacrificium offer-tur.) tibi fides cognita est, & nota de-votio. Ex quibus rei speique nostraefirmitatem licet arguere, ut quae justo-rum omnium precibus, quodque idinfinities superat, Dei Filii inter-cessionibus innitantur. Itaque nil pro-hibet, quo minus de se quisque,quod olim Propheta, dicere possit.Factus