Druckschrift 
Miraculum Miraculorum Sive Septem Excellentiae Sacrosancti Missae Officii : Totidem Considerationibus Una Cum Praxi Devote Audiendi Sacrum
Entstehung
Seite
45
Einzelbild herunterladen
 

PRIMA.41§. III.Satisfacit sine mensura & modo.onsidera, poenae reatum, quemsuperesse peccato, tollique divi-ni Sacrificii virtute diximus, nec ple-ne semper aboleri, nec eodem inomnibus decremento imminui, sedpro offerentium vel adstantium me-ritis ac habitudine plus minusve exeo debito extingui. Atque haec gra-vium Doctorum (a) sententia, quiasserunt, Sacrificium hoc pro con-currentium dispositione participari,vel ipsis sacri Canonis verbis vide-tur confirmari: Quorum tibi fides cog-nita est, & nota devotio, pro quibus ti-bi offerimus, vel qui tibi offerunt, utiloquitur Ecclesia.Ad hunc igitur sensum dum MissaeSacrificium cogitas, pelagus quod-dam immensum concipe, quod exdivi-(a) S. Thom. 3. p. q. 79. art. 5. Ca-jet. opusc. 10. tract. 3. c. 2. Vasquez.disp. 232. c. 7. n. 50. & c. 5. u. 26.Lug. disp. 19. n. 200.